Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 30:
 
===De militia mercennaria===
Post [[Pugna Leuctrica|Leuctricam pugnam]], quia civitas Lacedaemonia pecunia tum maxime indigebat ne a sociis omnino destitueretur, Agesilaus sese locandum praestitit dynastis et [[Satrapes|satrapis]] factiosis, qui a [[Imperium Achaemenidarum|Magno Rege]] defecerant, atque pretium consiliorum et militiae domum reportabat, patriae refovendae causa<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xen.]] [[Agesilaus (Xenophon)|Ages.]] II,25-27. [[Cornelius Nepos]] VII,1-3. [[Plutarchus|Plut]]. ''Artax''. XXII,6. Ab ipsis magistratibus Sparta mittebatur, qui de Magno Rege poenas sumere volebant, quia hostes Lacedaemoniorum foverat. </ref>. Octoginta adhuc annos natus circa [[360 a.C.n.|360 a.C.n.,]] cum militiam eiusmodi apud regulos [[Aegyptus antiqua|Aegyptiacos]] primum [[Tachus (pharao)|Tachum]] ac deinde [[Nectanebos II|Nectenebidem]] militaret<ref>Plutarchus XXXVI-XXXVIII. [[Diodorus Siculus|Diod. Sic]]. XV,92-93.</ref>, morbo in litore iam rediturus obiit et cadaver eius, cera inlitum, in patriam relatum est. Filius [[Archidamus V|Archidamos]] ei successit.
 
==De consiliis politicis==