Quantum redactiones paginae "Ioannes Oecolampadius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
'''Ioannes Oecolampadius''' (natus ''Johannes Heussgen'' anno [[1482]] in ''[[Weinsberg]]''; [[Basilia (urbs)|Basiliae]] die [[24 Novembris]] [[1531]] mortuus) fuit [[Reformatio|reformator]] urbis Basiliae et [[theologus]] [[Helvetia|Helveticus]]. Cognomen Graecum e prava interpretatione nominis Germanici tamquam ''Haus'' et ''Schein'' ductum est (lumen domus).
== Vita et studia ==
In [[Franconia]] divite mercatoris familia ortus per matrem Pfister natam avum Basiliensem habebat. Valetudine infirma oppressus aegrotare semper videbatur ː nihilominus laborem et vigilias numquam recusavit. Primum [[Bononia|Bononiae]] et [[Heidelberga|Heidelbergae]] iuri studuit, mox tamen incepto destitit et theologiae praedicationique in patria sua operam dedit. Simul apud [[Iohannes Reuchlin|Iohannem Reuchlin]] philologia Graeca et Hebraica animum imbuebat. Basileam a [[Iohannes Frobenius|Iohanne Frobenio]] invitatus Graecae editioni [[Novum Testamentum|Novi Testamenti]] anni [[1516]] cum [[Desiderius Erasmus Roterodamus|Erasmo]] operam tulit. Interpres Latinus patrum [[Gregorius Nazianzenus|Gregorii Nazianzeni]]<ref>''De Moderandis disputationibus Gregorii Nazanzeni... sermo, Oecolampadio interprete'', Basileae, 1521</ref> et [[Ioannes Chrysostomus|Iohannis Chrysostomi]]<ref>''Divi Joa[n]nis Chrysostomi, Sermo de eleemosyna et collatione in sanctos, in verba Pauli ex priore ad Corinthios ep[isto]la, hactenus latine non aeditus'', Jo. Oecolamp. interprete. Moguntiae, 1522. ''Divi Joannis Chrysostomi psegmata quedam, nuperrime a Joanne Oecolampadio, in latinum primo versa. Quorum omnium indicem proxima pagella indicabit. Addita sunt preterea recenter sequentia. Divi Joaniis Chrysostomi De incomprehensibili Dei natura contra Anomeos, absente episcopo, homiliae. V. Theodoro Gaza interprete. Paraenesis divi Joannis Chrysostomi ad Theodorum Lapsum Wolphango Fabritio Capitone interprete. Divi Joannis Chrysostomio In hox apostoli dictum Utinam tollerarssetis paululum quidddam insipientae meae homilia Fabritio Capitone interprete. Divi Joannis Chrysostomi Sermo de Elemosina & collatione in sanctos... Joanne Oecolampadio interprete. Divi Joannis Chrysostomi Sermo in illus dictum apostoli ad Corinthios... Joanne Oecolampadio interprete. Divi Joannis Chrysostomi In idctum apostoli ad Corinthios oportet a haereses esse Joanne Oecolampadio interprete''. Ex officina Johannis Parvi, 1524</ref>, atque idem commentator [[Isaias (propheta)|Isaiae prophetae]]<ref>''In Jesaiam prophetam. hypomnematon, hoc est Commentariorum'', Coloniae, Soter, 1525 </ref> et [[Epistula ad Romanos|Epistulae ad Romanos]]<ref>''[https://books.google.fr/books?id=06iMMBxdcZEC&pg=PP1&hl=fr&source=gbs_selected_pages&cad=2#v=onepage&q&f=false In Epistolam B. Pauli apost. ad Rhomanos adnotationes ... cum indice]'', Basileae, Cratander, 1525</ref>, opera sua Basileae plerumque apud typographum [[Andreas Cratander|Andream Cratandrum]] publicabat atque mandantibus magistratibus Basiliensibus et Germanice ex cathedra praedicabat et in universitate theologiam Latine profitebatur. Initio [[Martinus Lutherus|Lutheri]] propositis favebat<ref>''Oecolampadij iudicium de doctore Martino Luthero'', Lipsiae, 1520</ref>, propior tamen [[Turicum|Tigurensi]] reformatori [[Huldericus Zvinglius|Zwinglio]] erat<ref''>DD. Joannis Oecolampadii et Huldrichi Zvinglii epistolarum libri quatuor ...'', Basileae, 1536. Praeposita est vita Oecolampadii a Wolfgango Capitone composita.</ref>. A Luthero de [[Ultima Cena|Cenae]] spirituali interpretatione (1525) secessit nec illa controversia umquam composita est<ref>''Quid de eucharistia veteres tum Graeci, tum Latini senserint, Dialogus'', 1530.</ref>. Simul [[Anabaptistae|anabaptistis]] adversabatur. In fine artificum sodalitatibus fretus paulo antequam moreretur victoriam rettulit ː anno 1529 Consilium civitatis cultum evangelicum Basileae edicto celebrari iussit atque [[Missa|missam catholicam]] prohibuit.
 
== De honoribus posthumis ==
Caritate Evangelica et pauperum cura<ref>''De non habendo pauperum delectu... epistola utilissima'', Basileae, Andreas Cratander, 1523 </ref> motus dicebatur ˑ certe moderatior fuit quam multi alii reformatores. In Monasterio Basiliensi eius titulus inter Iacobum Meierum et [[Simon Grynaeus|Simonem Grynaeum]] sic legitur ː