Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
== Opera ==
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles - Strange People - Umbrella Foot (XIIr).jpg|thumb|Secundum Ctesian in India erant gentes hominum mira anatomia insignes ː e.g. unipedes<ref>[[Plinius Maior|Plinius]] VII.2</ref> qui sese illo pede cum dormiunt a sole tuentur atque ideo ''Sciapodes'' dicuntur. Illae nugae [[Medium aevum|medium aevum]] transierunt et in ''[[Liber chronicarum (Schedel)|Libro chronicarum]]'' adhuc conspicuae sunt.]]
*''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' ː viginti tribus libris res in illa regione gestas a mythicis Assyriorum regibus [[Ninus|Nino]] et [[Semiramis (regina Assyriorum)|Semiramide]] usque ad annum 398 a.C.n. narrabant. Inter [[393 a.C.n.]] et divulgatam ''[[Anabasis (Xenophon)|Anabasim]]'' [[Xenophon|Xenophontis]] qui ea legerat publicata sunt. Prima pars hoc est libri I-VI ''Assyriaca'' saepe appellantur quia de regibus Assyriorum et Medorum disserunt. Secundum [[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photium]] Ctesias plerumque [[Herodotus|Herodoto]] contradicebat. Summarium in Photii ''Bibliotheca'' legere potes atque nonnulla Ctesiae dicta ex ''Vita Artaxerxis'' apud Plutarchum cognoscere aut e secundo libro ''Bibliothecae Historicae'' in quo [[Diodorus Siculus|Diodorus]] plerumque medicum Cnidium sequitur.
*''[[Indica (Ctesias)|Indica]]'' ː uno libro mirabilia quaedam naturalia breviter colligunt quibus Ctesias ad mirandum Graecos ducere cupiebat. Fragmenta apud [[Aelianus|Aelianum]] et Photium legere potes necnon in [[Constantinus VII Porphyrogenitus|excerptis Constantinianis]]. Ante Ctesian Scylax qui expeditionem ad [[Indus|Indum]] duxit et [[Hecataeus Milesius]] de Indis scripserant. Hic liber tamen primus liber Graecus est Indis totus dicatus cuius partem aliquam legere possimus.