Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
In [[Caria]] ex altero ramo [[Asclepiades|Asclepiadum]] gentis ortus, filius<ref>Eius patri Stesiarchus aut Stesiochus nomen erat secundum fontes.</ref> et nepos medicorum<ref>[[Galenus]]'', Commentarius ad Hippocratem de artubus'', IV.40 et [[Oribasius]], ''[[Collectiones medicae]]'' VIII.8</ref> erat quorum artem velut hereditatem gentiliciam recepit. Anno incerto medicus regum Persarum atque eorum familiarium factus est ː de [[Darius II|Dario II]] nihil accepimus sed anno [[401 a.C.n.|401]] regem [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxem II]] in bello adversus fratrem [[Cyrus Minor|Cyrum]] comitabatur et vulnus a rege proelio Cunaxensi acceptum ipsum sanasse sese iactabat<ref>''[[Anabasis (Xenophon)|Anabasis]]'' I.8.26. [[Plutarchus]] cap. XI.</ref>. Clearchum quoque ducem [[Lacedaemon|Lacedaemonium]] [[Decem milia|decem milium]] curasse captivum antequam supplicio adficeretur in ''Persicis'' contendebat<ref>Fragmenta 68-69 ex Photio 60.163-164. [[Plutarchus]] ''Artaxerxes'' XVIII et XIII.3-7.</ref>. Circa [[398 a.C.n.]] legatus ad [[Conon Atheniensis|Cononem]] et Lacedaemonios a Persis missus<ref>Fragmenta 72-75 ex [[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photio]] 63-64.</ref> apud regem Artaxerxem non rediit sed reliquam vitam in terra Graeca incerta peregit<ref>Fortasse Spartae ː philolaconismi enim vulgo accusabatur. Aut in patria Cnidi, quae civitas iam [[412 a.C.n.]] societatem cum Lacedaemoniis adversus Athenienses inierat?</ref> ubi ''Persica'' viginti tribus libris composuit, in quibus Artaxerxis mores saepe detrectat. Hoc ipso enim anno narratio rerum gestarum Persicarum desinit<ref>[[Diodorus Siculus|Diodorus]] XIV.46.6</ref>. E loco ''Persicorum'' ubi Clearchi tumulum octo post annos quam ille obiit memorat<ref>[[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photius]] 62</ref> colligitur anno 393 a.C.n. Ctesiam adhuc vivere et ''Persicis'' operam dare.
 
>== Opera ==
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles - Strange People - Umbrella Foot (XIIr).jpg|thumb|Secundum Ctesian in India erant gentes hominum mira anatomia insignes ː aute.g. unipedes<ref>[[Plinius autMaior|Plinius]] tamVII.2</ref> longisqui auribus utsese adversusillo solempede eoscum tegerentdormiunt a sole tuentur atque ideo ''Sciapodes'' quoque dicuntur. Illae nugae [[Medium aevum|medium aevum]] transierunt et in ''[[Liber chronicarum (Schedel)|Libro chronicarum]]'' adhuc conspicuae sunt.]]
*''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' ː viginti tribus libris res in illa regione gestas a mythicis Assyriorum regibus Nino et [[Semiramis (regina Assyriorum)|Semiramide]] usque ad annum 398 a.C.n. narrabant. Inter [[393 a.C.n.]] et divulgatam ''[[Anabasis (Xenophon)|Anabasim]]'' [[Xenophon|Xenophontis]] qui ea legerat publicata sunt. Prima pars hoc est libri I-VI ''Assyriaca'' saepe appellantur quia de regibus Assyriorum et Medorum disserunt. Secundum Photium Ctesias plerumque [[Herodotus|Herodoto]] contradicebat. Summarium in Photii ''Bibliotheca'' legere potes atque nonnulla Ctesiae dicta ex ''Vita Artaxerxis'' apud Plutarchum cognoscere aut e secundo libro ''Bibliothecae Historicae'' in quo [[Diodorus Siculus|Diodorus]] plerumque medicum Cnidium sequitur.
*''[[Indica (Ctesias)|Indica]]'' ː uno libro mirabilia quaedam naturalia breviter colligunt quibus Ctesias ad mirandum Graecos ducere cupiebat. Fragmenta apud [[Aelianus|Aelianum]] et Photium legere potes necnon in [[Constantinus VII Porphyrogenitus|excerptis Constantinianis]]. Ante Ctesian Scylax qui expeditionem ad [[Indus|Indum]] duxit et [[Hecataeus Milesius]] de Indis scripserant. Hic liber tamen primus liber Graecus est Indis totus dicatus cuius partem aliquam legere possimus.