Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
Moderni de Ctesiae stilo per se iudicare non iam possunt sed plura iudicia antiqua ad nostra tempora pervenerunt. Prolixitas vel garrulitas quaedam ei vulgo obiciebatur, quod in fragmentis servatis non animadverteris quia rescripta et abbreviata sunt, et actio nonnumquam tam lente progrediens ut Plutarchus<ref>''Artaxerxes'' 11.11. Cf [[Demetrius (rhetor)|Demetrium]], ''De elocutione'' 212 ː ἀδολεσχία</ref> quereretur numquam mori desiturum [[Cyrus Minor|Cyrum]] velut ac si hebete telo percussus esset. Photium offendebat oratio nonnumquam solutior et ad locutiones vulgares decurrens.
 
Attamen iucunde scripsisse et multis placuisse omnes consentiunt. Ita [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysios Halicarnassensis]] aestimabat<ref>''De compositione verborum'' X.4-5.</ref> scripsisse iucunde non pulchre<ref>''ἡδέως οὐ καλῶς''. Cf Photium ː ''σαφής τε καὶ ἀφελὴς λίαν''</ref> Ctesian et [[Xenophon|Xenophontem]], pulchre non iucunde [[Thucydides|Thucydiden]] et [[Antiphon|Antiphontem]], et pulchre et iucunde [[Herodotus|Herodotum]]. Demetrius eius ἐνάργειαν laudabat qua res velut pictor sub oculos lectoris ponebat ita ut poetae appellationem sibi meruisse ei videretur<ref>''De elocutione'' 212-216. ''ἐναργείας δημιουργός ἐστιν ἐν τῇ γραφῇ συμπάση'' [https://archive.org/details/demetriusonstyle00demeuoft/page/166/mode/2up?q=ctesias Apud archive.org]</ref>. Etenim patheticum et dramaticum adfectabat<ref>[[Photius]] 72.178</ref>, vicissitudines inexspectatas narrationibus inspergere callebat. In summa mythistoricus potius quam historicus erat quod severioribus rerum gestarum scriptoribus displicebat.
 
[[Dialectus Ionica|Dialecto ionica]] utebatur, non tamen ita continue ut Herodotus<ref>Photius 72-176.</ref> ː [[Dialectus Attica|atticismis]] pronior erat.