Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
 
Nonnulli moderni severiores fuerunt ut [[Felix Jacoby]] qui corpus Ctesianum anno 1958 edidit atque opinionem protulit Ctesian omnia apud Herodotum sumpsisse et ex arbitrio mutationes fecisse ne furta manifesta forent. Critici recentiores<ref>E.g. Dominicus Lenfant, vide bibliographiam.</ref> causam Cnidii medici aliquatenus egerunt dicentes nisi veritatem historicam at saltem narrationes apud Persas divulgatas tradidisse Ctesian.
 
Dialecto ionica utebatur, non tamen ita continue ut Herodotus<ref>Photius 172-76.</ref> ː atticismis pronior erat.
 
== De stilo ==
Moderni de Ctesiae stilo per se iudicare non iam possunt sed plura iudicia antiqua ad nostra tempora pervenerunt. Prolixitas vel garrulitas quaedam ei vulgo obiciebatur, quod in fragmentis servatis non animadverteris quia rescripta et abbreviata sunt, et actio nonnumquam tam lente progrediens ut Plutarchus<ref>''Artaxerxes'' 11.11. Cf [[Demetrius (rhetor)|Demetrium]], ''De elocutione'' 212 ː ἀδολεχία</ref> quereretur numquam mori desiturum [[Cyrus Minor|Cyrum]] velut ac si hebete telo percussus esset. Photium offendebat oratio nonnumquam solutior et ad locutiones vulgares decurrens.