Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
 
== De fide historica ==
Quod diu apud Persas moratus esset et oculis suis quae describebat vidisset, ad fidem faciendam memorare solebat Ctesias nec mendacii accusare Herodotum dubitabat. Ipse tamen mox eadem mala fama iactatus est ː [[Xenophon]] de pugna apud Cunaxa ei contradicebat et Plutarchus eius testimonium aperte contemnebat quod Spartanis nimis favisset atque suas partes in rebus gestis impudenter auxisset. [[Lucianus Samosatensis|Lucianus]] eum - una cum Herodoto - inter historicos mendaces numerabat<ref>''Historia vera'' II.31. ''Philospeudes'' II. ''Quomodo historia conscribenda sit'' 39. Cf [[Aulus Gellius]], ''Noctes Atticae'' IX.4</ref>. Nihilominus a multis legebatur et compilatores historiarum universalium, Diodorus Siculus, Nicolaus Damascenus, [[Gnaeus Pompeius Trogus|Trogus Pompeius]] eius scriptis abunde utebantur. Idem faciebant [[Plinius Maior]] et Aelianus qui naturalibus studebant. Nec negaveris tamen saepe eum incredibilia rettulisse et numeros mensurasque in infinitum multiplicasse. Quod et alii historici illius temporis facere solebant.
 
Nonnulli moderni severiores fuerunt ut [[Felix Jacoby]] qui corpus Ctesianum anno 1958 edidit atque opinionem protulit Ctesian omnia apud Herodotum sumpsisse et ex arbitrio mutationes fecisse ne furta manifesta forent. Critici recentiores<ref>E.g. Dominicus Lenfant, vide bibliographiam.</ref> causam Cnidii medici aliquatenus egerunt dicentes nisi veritatem historicam at saltem narrationes apud Persas divulgatas tradidisse Ctesian.