Quantum redactiones paginae "Fridericus Schillerus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 13:
Status novus salvus et conversatio cum feminis doctis Schillerum feliciter promovebant, de quo testimonium perhibent opera ''Fiesko'' et ''Kabale und Liebe''. Cum anno 1783 poeta in theatro Manhemiensi laboraret, spectatores in elegantiarum et bonorum habituum arbitros mutare volebat. Opera sua saepe criticavit; annis inter 1784 et 1793 periodicum ''Thalia'' edebat, partes dramatis ''Don Karlos'' annuntiavit, consuetudinem cum ''Laura'' contraxit. Mox autem histrionum ars taedio erat itaque mense Martio 1784 [[Lipsia]]m petivit. Ibi in vico Gohlis et [[Dresda]]e poesi scientiisque vacare potuit. Tunc carmen notissimum ''Lied an die Freude'' creatum est. In Casa vineti [[christianus Godofredus Körner|Christiani Godofredi Körner]] in Loschwitz apud Dresdam drama ''Don Karlos'' confecit. Opere isto philosophia historiaque ita inflammatus esse videtur, ut historiam Bataviae concinnaret. Poeta in historico quasi renasci visus est, sive in culturae arbitro sive in philosophi (cf. litteras eius de dramate citato, epistulas philosophicas etc.). Schemata poetica (''Der Menschenfeind'', ''Der Geisterseher'') minus capatabant et lyrica minus fertilis doctrinas inanes spargebant (''Resignation'', ''Die Götter Griechenlands'').
 
Iam antea dux [[vimaria|Vimariensis]] eum consiliarium instituerat. Anno 1787 denique in [[Thuringia]]m venit et eo gaudio fuerunt dux, [[Ioannes Gottfriedus Herder]], [[Christophorus Martinus Wieland]] et - [[ioannes VolfangusVolfgangus Goethius|Goethius]] 1788 ex Italia reversus. Ingenio animoque diversi duumviri isti optime se invicem supplebant. Goethio mediatore Schillerus anno 1789 professor exterordinarius de historia in [[universitas Ienensis|Universitate Ienensi]] creatus est. Die [[22 Februarii]] [[1790]] [[Carlotta Ludovica Antonetta von Schiller|Carlottam Ludovicam Antonettam de Lengefeld]] [[uxor]]em duxit. Eodem anno edidit ''Historische Memoiren vom 12. Jahrhundert an bis auf die neuesten Zeiten'' et de [[Bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] scripsit. [[Carolus Leonardus Reinhold]] ei persuasit, ut philosophiam [[immanuel Kantius|Kantii]] complecteretur. Schillerus volubiliter res complicatas facile reddere quivit et, in vestigiis Kantii, aestheticae recentioris praeco factus est. Ea omnia in commentationibus multis ex anno 1792 iterum atque iterum in lucem prolatis annuntiavit. Anno 1790 consiliarius aulicus nominatus est a Mainingiensibus - et simul civis Rei publicae Franconiae Novae. Anno 1790 in matrimonium duxit Carlottam de Lengefeld; poeta indefessus operam dabat, ut tam historicus quam philosophus agnosceretur. Utique sublineatum est historiam atque philosophiam res poeticas, veras eius indoles, praeparavisse. Anno 1791 infirmus usque 1794 in patria degebat. Ienam reversus ab anno 1794 edidit periodicum ''Die Horen'', quo amicitia cum Goethio porro firmata est et pulcherrima creata sunt. Tum multa in Schillero adhuc celata quasi ex eo saltaverunt et inde ab anno 1795 opera eius magna edita sunt: poemata didactica, [[carmen epicolyricum|carmina epicolyrica]] (nonnumquam in certamine cum Goethio simul versificante), dramata ''Wallenstein'' (1799), ''Maria Stuart'' (1800), ''Jungfrau von Orleans'' (1801), ''Die Braut von Messina'' (1803), ''Wilhelm Tell'' (1804). Ex anno 1799 Vimariae vixit. De spiritali luxuria testimonium dant opera ''Xenien'' ubi ironia malitiae nupsit. Anno 1802 ab imperatore nobilitatem nactus est. Anno 1804 [[berolinum|Berolini]] in dramatis repraesentatio fuit, unde insanus revenit. Labore nimio et drogis destitutus naturae concessit.
==Gravitudo==