Quantum redactiones paginae "Fridericus Schillerus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 10:
[[Schola]] [[lingua Latina|Latina]] confecta, [[theologia]]e studere debebat, sed anno [[1773]], cum dominus vellet, [[quattuordecim]] annos natu ad [[Scholam Karoli]], [[academia]]m [[miles|militarem]], ire et [[ius|iuribus]] studere ei necesse erat. Oderat autem ius, et postea ad [[medicina]]e studium se convertit. Iam dum studet, [[drama]] ''Die Räuber'' ([[Theodisce]] ''Raptores'') [[compositio|composuit]], quae anno [[1782]], ''[[Manhemium|Manhemi]]'' primum in [[scaena]] felicissime acta est. [[Libertas|Libertatem]] [[humanismus|humanismi]] aestimavit more [[Sturm und Drang]] quasi [[motus romanticus|motu romantico]].
 
== Familia Vita==
Filius Caspari Schiller, praefecti militum necnon inspector Castelli Solitude apud [[Stuttgardia]]m et Elisabethae Dorotheae Kodweiß, matris piissimae, annis inter 1768 et 1773 scholam Latinam [[ludoviciburgum|Ludoviciburgensem]] frequentavit. Postea theologiae se dedicavisset, nisi a Carolo duce Virtembergensi ipso in Scholam Caroli militarem missus esset. Ibi mores maxime severi viros illustrissimos pepererunt. Tunc statutum est, ut iurisprudentiae studeret. Schillero nolente medicina electa est; discipulus iam poetas Germanicos adamavit, e.g. [[Klopstock]], et versus facere solebat. A litteris neque poena abstrahi potuit. Praeterea historica legit et [[plutarchus|Plutarchum]], [[gulielmus Shakesperius|Shakesperium]], [[ioannes Iacobus Russavius|Russavium]], opera [[ioannes Antonius Leisewitz|Ioannis Antonii Leisewitz]] et aliorum. Excitatio iuvenilis eius opere ''Die Räuber'' omnibus ante oculos posita est, quod scriptum est anno 1777 et editum 1781. Plausus multos habuit. Absolutorio scholastico anno 1780 recepto munere tonsoris imperatorii fungebatur. [[Volfgangus Heribertus de Dalberg]] dramaturgus [[Manhemium|Manhemii]] drama ''Raptorum'' e scaenis produci anno 1782 iussit. Schillerus in auditorio fuit, sine permissu superiorum. Scripturarum abstinentia vi obtenta, retentio in carcere, dimissio minabantur, ut salus alibi quaerenda esset. Mense Septembri 1782 nomine falso Oggersheim apud Manhemium vixit, antequam Bauerbach apud [[Mainingia]]m in domo domnae de Wolzogen hospitalitate frui posset.
Schiller die [[22 Februarii]] [[1790]] [[Carlotta Ludovica Antonetta von Schiller|Carlottam Ludovicam Antonettam de Lengefeld]] [[uxor]]em duxit.
 
Status novus salvus et conversatio cum feminis doctis Schillerum feliciter promovebant, de quo testimonium perhibent opera ''Fiesko'' et ''Kabale und Liebe''. Cum anno 1783 poeta in theatro Manhemiensi laboraret, spectatores in elegantiarum et bonorum habituum arbitros mutare volebat. Opera sua saepe criticavit; annis inter 1784 et 1793 periodicum ''Thalia'' edebat, partes dramatis ''Don Karlos'' annuntiavit, consuetudinem cum ''Laura'' contraxit. Mox autem histrionum ars taedio erat itaque mense Martio 1784 [[Lipsia]]m petivit. Ibi in vico Gohlis et [[Dresda]]e poesi scientiisque vacare potuit. Tunc carmen notissimum ''Lied an die Freude'' creatum est. In Casa vineti [[christianus Godofredus Körner|Christiani Godofredi Körner]] in Loschwitz apud Dresdam drama ''Don Karlos'' confecit. Opere isto philosophia historiaque ita inflammatus esse videtur, ut historiam Bataviae concinnaret. Poeta in historico quasi renasci visus est, sive in culturae arbitro sive in philosophi (cf. litteras eius de dramate citato, epistulas philosophicas etc.). Schemata poetica (''Der Menschenfeind'', ''Der Geisterseher'') minus capatabant et lyrica minus fertilis doctrinas inanes spargebant (''Resignation'', ''Die Götter Griechenlands'').
 
Iam antea dux [[vimaria|Vimariensis]] eum consiliarium instituerat. Anno 1787 denique in [[Thuringia]]m venit et eo gaudio fuerunt dux, [[Ioannes Gottfriedus Herder]], [[Christophorus Martinus Wieland]] et - [[ioannes Volfangus Goethius|Goethius]] 1788 ex Italia reversus. Ingenio animoque diversi duumviri isti optime se invicem supplebant. Goethio mediatore Schillerus anno 1789 professor exterordinarius de historia in [[universitas Ienensis|Universitate Ienensi]] creatus est. Die [[22 Februarii]] [[1790]] [[Carlotta Ludovica Antonetta von Schiller|Carlottam Ludovicam Antonettam de Lengefeld]] [[uxor]]em duxit. Eodem anno edidit ''Historische Memoiren vom 12. Jahrhundert an bis auf die neuesten Zeiten'' et de [[Bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] scripsit. [[Carolus Leonardus Reinhold]] ei persuasit, ut philosophiam [[immanuel Kantius|Kantii]] complecteretur. Schillerus volubiliter res complicatas facile reddere quivit et, in vestigiis Kantii, aestheticae recentioris praeco factus est. Ea omnia in commentationibus multis ex anno 1792 iterum atque iterum in lucem prolatis annuntiavit. Anno 1790 consiliarius aulicus nominatus est a Mainingiensibus - et simul civis Rei publicae Franconiae Novae. Anno 1790 in matrimonium duxit Carlottam de Lengefeld; poeta indefessus operam dabat, ut tam historicus quam philosophus agnosceretur. Utique sublineatum est historiam atque philosophiam res poeticas, veras eius indoles, praeparavisse. Anno 1791 infirmus usque 1794 in patria degebat. Ienam reversus ab anno 1794 edidit periodicum ''Die Horen'', quo amicitia cum Goethio porro firmata est et pulcherrima creata sunt. Tum multa in Schillero adhuc celata quasi ex eo saltaverunt et inde ab anno 1795 opera eius magna edita sunt: poemata didactica, [[carmen epicolyricum|carmina epicolyrica]] (nonnumquam in certamine cum Goethio simul versificante), dramata ''Wallenstein'' (1799), ''Maria Stuart'' (1800), ''Jungfrau von Orleans'' (1801), ''Die Braut von Messina'' (1803), ''Wilhelm Tell'' (1804). Ex anno 1799 Vimariae vixit. De spiritali luxuria testimonium dant opera ''Xenien'' ubi ironia malitiae nupsit. Anno 1802 ab imperatore nobilitatem nactus est. Anno 1804 [[berolinum|Berolini]] in dramatis repraesentatio fuit, unde insanus revenit. Labore nimio et drogis destitutus naturae concessit.
==Gravitudo==
 
Omnium poetarum Germanicorum princeps fuit, ut constat. Cum Goethius multiplex naturam, animas, feminas optime describeret, Schillerus idealista fortitudinem, libertatem, virtutes cantabat. In dramaticis, lyricis, aestheticis immortalia creavit. In principio litteras Theodiscas dramatibus revolutionariis auxit quae simul nobis animum istius poetae patefaciunt. Goethius drama ''Die Räuber'' venerans id correcte immaturum esse dixit, aptum periodo tumultuosae "Sturm- und Drang". Postea Schillerus iam in tragoedia politica ''Fiesko'' (1783) personas historicas praetulit et in opere praetitulato ''Kabale und Liebe'' (1784), ubi democratia astutiam subdolam vicit, politicam contemporaneam Germanicam descripsit. ''Don Karlos'' (1785), quod velut drama excogitatum esset, cosmopoliticum factum est contra despotarum terrorem. Anno 1795 maturitas scientifica impetrata est. Tragoedia ''Wallenstein'' (1799), [[napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonis]] exemplum, in initio dramatum maxime illustrium erat. Opera ''Die Jungfrau von Orleans'' et ''Die Braut von Messina'' clare affirmant christianismum positivum ideis Kantii suppressum esse.
 
Sonorum amoenitas et claritas in Schillericis vix superari possunt. Poesis adulescentis (''An Laura'', ''Hektors Abschied'', ''Eberhard der Greiner'' etc.) sine dubio intemperantiam olent. Tamen in poematibus, non autem in dramatibus, Schillerus praecox est quod attinet ad aequitatem et independentiam. In foliis ''Musenalmanach'' (1796–1801) quoque poesis inest, quae trans tempora omnia aeternitatem advolat. Maximum carminum ibi verisimiliter ''Das Lied von der Glocke'' (1797–99). Schillerus etiam interpres fuit e linguis Italica, Anglica, Graeca, Francogallica. Theoriam de aestheticam locupletavit operibus ''Abhandlungen über die tragische Kunst. Anmuth und Würde'' (1793), ''Die ästhetische Erziehung des Menschengeschlechtes'' (1795), ''Über naive und sentimentale Dichtkunst'' (1795). In historicis solummodo historiam de Bello triginta annorum finivit. Vel hoc in genere ingenium poeticum lectores captabat, praesertim et iuniores. Ratio et fides de hominum perfectione perenni, ut mos in philosophis tempore Schilleri, etiam in historia scribenda praevaluerunt. Numquam subdolus, semper sincerus ei in animo fuit morum lapsorum descriptio et consuetudinum bonarum perfectio.
 
== Opera ==