Quantum redactiones paginae "Ioachim Henricus Campe" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Joachim Heinrich Campe.jpg|thumb|Ioachim Henricus Campe]]
'''Ioachim Henricus Campe''' (natus in ''[[Deensen]]'' iuxta ''[[Holtisminni]]'' die [[29 Iunii]] [[1746]]; [[Brunsvicum|Brunsvici]] mortuus die [[22 Octobris]] [[1818]]) fuit [[paedagogia|praeceptor]], [[linguistica|linguista]] [[diurnarius]] et editor [[Germania|Germanicus]].
==Vita==
Campe ex anno 1765 [[Helmstadium|Helmstadii]] et [[salinae Saxonicae|Salinis Saxonicis]] theologiae studebat, antequam ab anno 1769 educator apud familiam Humboldt [[Berolinum|Berolini]] et [[Tegel]] esset. Anno 1773 [[potestampium|Potestampii]] praedicator militaris fuit. Annis 1774 et 1775 fratres [[gulielmus de Humboldt|Gulielmum]] et [[alexander de Humboldt|Alexandrum de Humboldt]] res utiles docuit praedicatoris munere fungens. Inflammatus autem reformationibus scholasticis philanthroporum anno 1776 [[Dessavia]]m iit ut consiliarius et magister in ''Philanthropino'' [[ioannes Bernardus Basedow|Ioanne Bernardo Basedow]] directore. Anno 1777 ipse ludis praeesse coepit. Cum autem autumno anni 1777 querelae cum Basedow ortae essent, Dessaviam reliquit institutum proprium Billwerder prope [[Hamburgum]] erecturus.
 
Ibique scripta iuventuti dicata - et inde maxime laudata! - confecit. Anno 1783 domino Trapp scholam commendans quattuor cum alumnis Trittau in [[Slesvicum et Holsatia|Holsatiam]] commigravit, anno autem 1786 [[Brunsvicum]]. Ibi duce Carolo Gulielmo Ferdinando annuente scholastica omnia radicitus reformanda erant; itaque anno 1787 canonicus, anno 1805 denique decanus Conventus Sancti Cyriaci nominatus est. Mutationes autem paedagogicae magistris ecclesiasticisque protestantibus ad irritum ductae sunt. Campe anno 1787 consilium cepit, ut in officina et bibliopolio ''Braunschweigische Schulbuchhandlung und -Druckerei'' laboraret et litteris vacaret. Mox confecit glossaria »Wörterbuchs der deutschen Sprache« et »Wörterbuchs der Erklärung und Verdeutschung der unsrer Sprache aufgedrungenen fremden Ausdrücke« (Brunsvici 1801). Cum Alexandrum de Humboldt anno 1789 [[Lutetia]]m comitatus esset et epistulas ardentes de [[res novae Francicae|rebus novis]] vulgavisset, hostilia multa in se contraxit. Amor iuventutis una cum pietate, bonorum morum perseverantia et ratione fecerunt, ut veneratio notionum operumque Henrici Ioachimi Campe in multis hominibus cresceret. Genus scribendi sobrium atque stricte ad utilitatem pronum a contemporaneis magni aestimatum temporibus posterioribus reprehensioni patuisse videtur.
 
==Operum momenta==
====Puerilia====
Homines opera infantilia »Sämtliche Kinder- und Jugendschriften« (tomis in XXXVII) tempore suo non solum diligebant sed etiam imitabantur. Valde nota autem etiam hodie sunt »Robinson Crusoe der jüngere« et »Geschichte der Entdeckung von Amerika«.
====Scientifica popularia====
Multos moverunt insuper scripta eius theoretica, paedagogica, paraenetica quorum illustrissima »Theophron oder der erfahrene Ratgeber für die unerfahrene Jugend« (1783) et »Väterlicher Rat an meine Tochter« (1789) necnon lexicon infinitum »Schulenzyklopädie«. Annis inter 1785 et 1791 florilegium paedagogorum tam Germanicorum quam peregrinorum quindecim in tomis editum est cui titulus »Revision des gesamten Erziehungswesens«.
====Philosophica et linguistica====
Illuminationem autem personant eius res philosophicae, velut »Philosophische Gespräche über die unmittelbare Bekanntmachung der Religion und über einige unzulängliche Beweisarten derselben« (Berolini 1773), »Die Empfindungs- und Erkenntniskraft der menschlichen Seele« (Lipsiae 1776), »Über Empfindsamkeit und Empfindelei« (Hamburgi 1779), »Kleine Seelenlehre für Kinder« (Hamburgi 1780), »Moritz, ein Beitrag zur Erfahrungsseelenkunde« (Hamburgi 1789). De lingua Theodisca emendanda quoque operam navabat, cum dictionarium quinque tomorum »Wörterbuch der deutschen Sprache« Brunsvici annis inter 1807 et 1812 ederet.
 
Post mortem taberna libraria in manus generi Francisci Vieweg transiit.
 
 
{{NexInt}}
Line 9 ⟶ 24:
 
{{CommuniaCat}}
* {{PND|118518658}}
{{scriptor-stipula}}
 
{{Lifetime|1746|1818|Campe, Henricus}}