Quantum redactiones paginae "Ioannes Godofredus Schnabel" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Ex anno 1694 orbus cum familiaribus vitam degit antequam [[salinae Saxonicae|Salinis Saxonicis]] [[augustus Hermannus Franckius|Franckii]] scholam frequentaret. Annis inter 1706 et 1709 tonsoriam artem edidicit et usque annum 1717 medici militaris munere fungebatur variis in copiis; inter alia [[Bellum de successione Hispanica|Bello de successione Hispanica]] particeps fuit. Post expeditiones sub [[Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis)|Eugenio principe Sabaudiensi]] eius biographiam sub pseudonymo anno 1737 concinnavit.
 
Tempore consecuo [[hamburgum|Hamburgi]] fuit et - fortasse - denuo anno 1719 [[Querfurt]] in oppido capillos ornabat et barbas radebat. Documento firmatur eum civem urbis Stolberg ad [[harthici montes|Harthicos montes]] factum esse, quo cum uxore et infantibus anno 1724 commigravit. Ibi annis inter 1731 et 1738 editor periodici "Stolbergische Sammlung Neuer und Merckwürdiger Welt-Geschichte" erat, quando [[Northusium|Nordhusii]] opus magnum ''Wunderliche Fata einiger See-Fahrer'' vulgatum est. Anno 1828 [[Aloysius Tieck]] rem a persona ignota tractatam sub titulo ''Die Insel Felsenburg'' iterum in lucem proferri iussit. Narratio saltem in primis capitulis [[robinson Crusoëus|Robinsoniaca]] alia interdum futtilia vere superat et saepe [[pietismus|pietismi]] notiones ibi apparent. Usque annis 1950 valde diligebatur, ut editiones multae monstrant, [[mythistoria]] eius praetitulata ''Der im Irr-Garten der Liebe herum taumelnde Cavalier'', quae inter primas fabulas Romanenses modernas numerari potest.<ref> Viktor Bertermann: ''Einige Beobachtungen zu Schnabels Cavalier und seiner seltsam widersprüchlichen Sexualmoral'', Herbipoli, 2017, p. 55</ref>
 
== Opera selecta ==