Quantum redactiones paginae "Graeciae descriptio" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
== De mediaevalibus testimoniis ==
Omisso [[Aelianus|Aeliano]] qui Pausanian in ''Historia Varia''<ref>XII.61. Sunt tamen qui interpolationem suspicentur.</ref> breviter memoravit eruditus vir [[Stephanus Byzantinus|Stephanus Byzantius]] primus sexto saeculo Pausanian in magno honore habuit. Quae fortasse causa fuit cur textum ad nos pervenereit. Nam ceteri auctores asperam et difficilem lectionem aspernati videntur. Nonnulla fragmenta postea in encyclopaedia [[Suda]] inveniuntur atque grammaticus [[Maximus Planudes]] circa [[1300]] excerptorum collectionem e ''Graecia descriptione'' sibi confecit. Quinto decimo saeculo fuit manuscriptum decem librorum [[Florentia|Florentiae]] apud [[Nicolaus Niccoli|Nicolaum Niccoli]] hodie deperditum sed cuius apographi philologis Pausaniam edendum curantibus soli integri remanent.
== De manuscriptis ==
Quinque manuscripti ex ipso codice Nicolai Niccoli descripti putantur ː '''Marcianus gr.413''' qui fuit [[Bessario Belinskij|cardinalis Bessarionis]], '''Laurentianus 56.11''' a sacerdote [[Creta|Cretensi]] Ioanne Rhoso exaratus, '''Parisinus gr.1410''', '''Matritensis 4564''' a Constantino Lascari Florentiae inter 1494 et 1499 scriptus, postremo '''Leidensis B.P.G. 16 K''' pluribus manibus exaratus. Sunt etiam manuscripta quae excerpta tantum continent ut '''Parisinus gr.1409''' qui inter [[Strabo|Strabonem]] et [[Dio Cassius|Dionem Cassium]] 168 fragmenta Pausaniae a Maximo Planude selecta praebet.
 
== Notae ==