Quantum redactiones paginae "Totemum" differant

Content deleted Content added
m Myrias
No edit summary
 
Linea 1:
[[Fasciculus:LupaCapitolina.png|thumb|Lupa Capitolina [[Romulus|Romulum et Remum]] alit.]]
'''Totemum'''<ref>Marinus Willem De Visser ''De Graecorum diis non referentibus speciem humanam'' (Academia Lugduno-Batava, 1900), [https://books.google.fr/books?hl=ru&id=T9A2AQAAMAAJ&dq=totemum&focus=searchwithinvolume&q=totemum pp. 8, 10—11 etc.]</ref> sensu stricto est [[animal]], quod [[gens]] sanctum et sibi consanguineum putat. Saepe non unum, sed duo totema populus habet et in partes dimidias secundum haec dividitur (sicut exempli gratia dimidiae [[ursus|ursi]] et [[alces|alcis]] apud [[lingua Chantyensis|Chantyenses]]). Nuptias nisi inter virum et feminam diversorum totemorum interdictae sunt. ''Phratriae totemicae exogamicae'' hae partes dimidiae appellantur. Nonnunquam, praecipue apud [[Religio Aboriginalis Australiana|indigenas Australiae]], divisio gentis totemica et complexior est. Interdum non solum animalia, sed et res variae etiam inanimae totema putantur.
 
[[Lupus|Lupum]] et [[picus (deus)|picum]] nonnulli totema [[Romani|Romanorum]] [[antiquitas|antiquitus]] fuisse suspicantur.
 
E [[Lingua Ojibwayensis|lingua Ojibwayensi]] vocabulum mutuatum est.