Quantum redactiones paginae "Posthomerica" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Operis titulus per ''[[Ilias|Iliadis]]'' [[Scholium|scholium]] notus est. Res incipit hinc ubi [[Homerus]] desiit, post [[Hector|Hectoris]] mortem, et usque ad urbis direptionem pergit. Itaque opus non solito prologo, sed [[in medias res]] incipit. 
 
Quintus explere vult non solum Homeri lacunam, sed etiam amissionem operum de [[Cyclus epicus|cyclo]] Troiano quae eadem tractabant (sicut [[Arctinus Milesius|Arctini Milesii]] ''[[Aethiopis]]'', [[Lesches]] ''[[Ilias parva]]'', et ''[[Iliupersis]]''), modo propter [[Pseudo-Apollodorus|pseudo-Apollodori]] et de [[Proclus|Procli]]<nowiki/>que in [[prosa]] scripta summaria nota. 
 
Quintus locos iam apud alios poetax praesentes imitaatur. Exempli gratia, pro [[Achilles|Achillis]] ludis funerariis imitatur illos [[Patroclus|Patrocli]] ex ''Iliadis'' cantu XXIII. Et [[Hesiodus|Hesiodum]] imitatur atque Latinos [[Poëta|poëtas]] ut [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]] (''[[Aeneis]]'') vel etiam [[Publius Ovidius Naso|Ovidium]] (''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses]]'').