Quantum redactiones paginae "Penthesilea" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
 
{{non stipula}}
[[Fasciculus:Penthesilea Dubray cour Carree Louvre.jpg|thumb|Penthesilea ([[1862]]), a [[Gabriel-Vital Dubray]].]]
'''Penthesilea''' ([[Lingua Graeca|Graece]]: Πενθεσίλεια, ''Penthesíleia'') fuit una ex ultimis [[Amazones|reginis Amazonum]] in [[mythologia Graeca]]. Ob caedem non voluntariam sororis Hippolytae impura habebatur et a patria fugere coacta est. [[Troia|Troianis]] in [[Bellum Troianum|bello adversus Graecos]] succurrisse dicebatur et postquam multos fortes bellatores ipsa cecidit manu [[Achilles|Achillis]] perisse. Quae non in ''[[Ilias|Iliade]]'' narrabantur sed apud poetas qui continuationem [[Homerus|Homero]] cecinerunt. Longissime de Penthesilea scripsit [[Quintus Smyrnaeus]] in carmine epico. Si Quinto credimus, postquam iam mortuae galeam ademit pulchritudine vultus captum Achillem facti paenituit. Certe post Penthesileam Amazonum natio ita emarcuisse dicebatur ut mox ne fuisse quidem crederetur.