Quantum redactiones paginae "Deversorium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
[[File:Boon Hotel + Spa - Stierch - April 2019 - 6.jpg|thumb|Ientaculum modestum in cubiculo sumendum; 2019, Guerneville [[California]]e]]
[[File:Hotel Kosciusko (7092000189).jpg|thumb|Deversorium in Australia quoddam annis 1930 invitans]]
Numerus diribitoriorum in vico sive circulo restrictus erat, ut sine nutu convivatorum pristinorum augeri nequiret. Tamen licuit privilegium excipiendi a domo quadam ad novam transferri. Concessiones tales temporibus recentioribus a magistratu dantur. In antiquitate autem ordo ita clarus afuisse videtur, cuius remedium solita hospitalitas fuit. Tabernae nostris iam similes autem [[Athenae|Athenis]] et in [[Sparta]] ''leschae'' appellabantur. Ibi animi refocillandi, colloquiorum habendorum, refrigerii inveniendi caussa homines convenerunt: nonnumquam in aedibus his etiam pernoctare iuvabat. Postea in urbibus ''pandocheapandochia'' instituta sunt pro peregrinis amicitiarum hospitalium in situ egentibus. De amoenitate talium locorum tacetur. Peregrinationes autem ad loca sancta necnon continuatum periegeseos emolumentum provocabant ''catagogiarum'' institutionem, in forma papilionum sat simplicium.
 
In [[Imperium Romanum|Imperio Romano]] apud vias maiores habemus mansiones, ubi equorum mutationes quoque fiebant. Interdum nomina propria mansionibus data sunt, ut usus hodiernus quoque, e.g. ''Ad gallum gallinaceum''. In urbibus stabula et xenodochia publica advenerunt, quibus luxuries (convivii, balnei etc.) haud defuerunt, cum ad classem inferiorem cauponae, tabernae, popinae essent.