Quantum redactiones paginae "Alpha Centauri" differant

+ nomina stellarum
(+ nomina stellarum)
 
Alpha Centauri est [[stella trinaria|triplex stellarum systema]], cui sunt duae maiores stellae, '''Alpha Centauri A''' et '''Alpha Centauri B''' (quae [[stella duplex|duplicem stellam]] coniunctim faciunt), et [[pumilio rubra]] magis tenuis, '''Proxima Centauri''' appellata.
 
== Alpha Centauri A (Rigil Kentaurus)==
Maior stella binaria, videlicet Alpha Centauri A, est [[Sol]]is similis, sed paulo maior splendidiorque, et sicut Sol, e [[Classis spectralis|classi spectrali]] G2 V.
 
== Alpha Centauri B (Toloiman)==
Altera, videlicet Alpha Centauri B, est minor et obscurior, e classi spectrali K1 V. Hae alia circum aliam [[ellipsis|elliptico]] orbe (e = 0.52) moventur; se usque ad 11.2 [[Unitas astronomica|unitates astronomicas]] (ua) appropinquant et usque ad 35.6 ua distant. Spatium unius revolutionis est prope octaginta annos.
 
== Alpha Centauri C (Proxima Centauri) ==
Proxima est minima, classi spectrali M5 V; fere 10 000 [[unitas astronomica|unitatum astronomicarum]] ab A et B distat. Planeta terrestris Proxima Centauri b, intra [[zona habitabilis|zonam habitabilem]] stellae suae circumiens, anno [[2016]] a Gulielmo Anglada-Escudé collegisque repertus est. Anno insequenti nebulae vel duae vel tres e pulvere constitutae, quae a stella inter 1 et 4 unitatibus astronomicis distantes circumeuntur, ab eisdem astronomis ope [[observatorium ALMA|observatorii ALMA]] detectae sunt.
 
24

recensiones