Quantum redactiones paginae "Graeciae descriptio" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
Nec omnes libri ad idem exemplar exacti sunt quia varietatem adfectabat ne lectori taedium faceret. In libro quarto pars historica longissima est quia bella inter Messenios et Lacedaemonios octavo et septimo saeculo a.C.n. gesta et parum nota narrare voluit ; in quibus explicandis Messeniorum dicta sequitur, Lacedaemoniis fortasse iniquus. Quae pars [[mythistoria]]e genus<ref>Janick Auberger, "[https://www.persee.fr/doc/dha_0755-7256_1992_num_18_1_1990 Pausanias romancier ? Le témoignage du livre IV]" in ''Dialogues d'histoire ancienne'', 1992 ː 257-280 et "[https://www.persee.fr/doc/rea_0035-2004_1992_num_94_1_4491 Pausanias et les Messéniens : une histoire d'amour !]", ''Revue des Études Anciennes'', 1992 ː 187-197</ref> appellari potuit. Libris V-VI contra longissime fanum [[Olympia (urbs)|Olympiacum]] percurrit et Olympicis certaminibus victorum ([[Olympionices|Olympionicarum]]) statuas enumerat cum eorum inscriptionibus, a quibus et quibus de causis dedicatae sint et qui fuerint sculptores.
 
Historicis et biographicis excursibus gaudebat, magna facta clarorum virorum de Graecia bene meritorum, ut [[Philopoemen]] et [[Epaminondas]]<ref>IV.26-27 et VIII.11 et IX.13-15 alias</ref> et [[Aratus Sicyonius|Aratus]]<ref>II.8-9</ref> fuere, libenter memorabat. Heroas [[Bellum Lamiacum|belli Lamiaci]] quoque extollebat. Lacedaemonios contra saepe detrectabat ob nimiam hegemoniae cupidinem et sempiterna bella adversus ceteros Graecos quae libertatem totius Graeciae pessum dederunt. Ne Macedones quidem amabat. De Romanis reverenter quidem scribebat sed [[Hadrianus (imperator)|Hadrianum imperatorem]], qui philhellen erat, praecipue laudabat ob eius multa erga Graecos beneficia.
 
Fortasse non tam itinerarium ad visitatores futuros componere voluit quam memoriam culturae Graecae antiquae quae sub eius oculis peritura erat posteritati servare. Certe antiquarius erat et eius libri primum ad eruditionem, secundo tantum loco ad litterarium leporem spectant. De merito auctoris iudicare res dificillima videtur quia ceteri libri periegetici antiqui perierunt ita ut ''Descriptio Graeciae'' paene unica sui generis remaneat.