Quantum redactiones paginae "Graeciae descriptio" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
'''''Graeciae descriptio''''' ([[Graece]] {{Polytonic|Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος}}), saeculo II medio scripta, est opus [[Pausanias (scriptor)|Pausaniae]] ubi monumenta antiqua [[Graecia]]e, et praecipue [[Achaea (provincia Romana)|provinciae Achaeae]], describit.
== Quid sibi proposuerit Pausanias ==
Amore Graeciae antiquae - hoc est Graeciae ante Romanorum hegemoniam - motus videtur Pausanias atque in primis amore regionum quae velut cor historicum Graeciae continentalis efficiunt ː Attica, Boeotia, Peloponnesus, Delphi et Phocis. Unamquamque illarum regionum cum peragraret monumenta visu digna in omni civitate describebat et historiam breviter narrabat atque diversas vias sequebatur totum agrum similiter ut percurreret (periegesis = circumductio). Templa et ritus et statuae ceteraque opera artificiosa et tumuli illustrium virorum et stelae et inscriptiones ad historiam pertinentes eius studium movebant. Vetustissima quaeque semper inquirebat<ref>Vinciane Pirenne Delforge, "[https://orbi.uliege.be/bitstream/2268/35244/1/Pirenne_Ktema.pdf « Beau comme l’antique ». Pausanias et « l’archaïque »]", Ktema 2006 ː 221-226</ref> etiam si tecto collapso ruinosa et vacua erant. Ita velut inventarium monumentorum historicorum Graeciae antiquae nobis reliquit quod [[Archaeologus|archaeologi]] moderni instar [[Evangelium|Evangeliorum]] secum circumferunt. Etenim dicta Pausaniae ab eorum repertis plerumque confirmantur. Simul de artificibus et pictoribus et eorum magistris aut scholis disserebat, materiam atque fabricandi genus investigabat. Ita ''Descriptio Graeciae'' ad [[Historia artis|historiam artis]] quoque spectat, sculpturae potius quam architecturae a Pausania paulum neglectioris. De [[Geographia|geographia]] quoque bene meruit ut qui directiones et intervalla notare numquam omittebat et mirabilia naturalia operi inserenda existimabat.
 
Item fabulas locales colligebat et mythos et ritus insuetos apud sacerdotes templorum aut incolas eruditos qui monumenta viatoribus ostendere solebant. Atque in primis referebat quae parum nota erant et a panhellenice vulgatis fabulis aberrabant. Quae nimis nota erant tacebat et ad auctores qui iam ea narraverant lectorem remittebat. Eadem faciebat de rebus gestis. Saepe addebat fabulam quandam rettulisse non quo fidem haberet sed ne omnino omitteretur. Sic inventarium religionis Graecae quoque reliquit ita tamen ut mysteria tacenda taceret. Homo pius enim erat Pausanias, [[Mysteria Eleusina| Eleusinis mysteriis]] initiatus<ref>I.37.4.</ref>.