Quantum redactiones paginae "Deversorium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
'''Deversorium''',<ref name=NSLO>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009.</ref> '''hospitium''', vel '''xenodochium''',<ref name=NSLO/> est aedificium ubi viatores noctu commorantur. [[Cubiculum]] deversorii moderni [[televisio]]nem, [[telephonum]], accessum [[interrete|interretis]], mensam scriptoriam, balneum habet. Deversorium sumptuosum habeat [[piscina]]m natatoriam, [[thermae|thermas]], tabernas, aulas congregandi.
==Historia==
[[File:Boon Hotel + Spa - Stierch - April 2019 - 6.jpg|thumb|Ientaculum modestum in cubiculo sumendum; 2019, Guerneville [[California]]e]]
[[File:Hotel Kosciusko (7092000189).jpg|thumb|Deversorium in Australia quoddam annis 1930 invitans]]
Numerus diribitoriorum in vico sive circulo restrictus erat, ut sine nutu convivatorum pristinorum augeri nequiret. Tamen licuit privilegium excipiendi a domo quadam ad novam transferri. Concessiones tales temporibus recentioribus a magistratu dantur. In antiquitate autem ordo ita clarus afuisse videtur, cuius remedium solita hospitalitas fuit. Tabernae nostris iam similes autem [[Athenae|Athenis]] et in [[Sparta]] ''leschae'' appellabantur. Ibi animi refocillandi, colloquiorum habendorum, refrigerii inveniendi caussa homines convenerunt: nonnumquam in aedibus his etiam pernoctare iuvabat. Postea in urbibus ''pandochaea'' instituta sunt pro peregrinis amicitiarum hospitalium in situ egentibus. De amoenitate talium locorum tacetur. Peregrinationes autem ad loca sancta necnon continuatum periegeseos emolumentum provocabant ''catagogiarum'' institutionem, in forma papilionum sat simplicium.
 
Line 10 ⟶ 12:
[[Medium Aevum|Medio sic dicto Aevo]] saepe burgi et monasteria anteponebantur deversoriis spurcis atque squalidis. Ne mirum quod [[Desiderius Erasmus Roterodamus]] saeculo XVI xenodochiorum Germanicorum miseriam deplanxit. Constat centra commercialia atque urbes regias iam tempore Erasmi [[infrastructura]] meliore gavisa esse. Haud raro municipii officilales domum specialem reservaverunt, cui saepe nomen ''Cellae magistratus'' (Ratskeller) datum est.
 
Deversoria moderna autem ex anno 1650 [[Lutetia]]e nata sunt, quam traditionem aliis in terris homines libenter sequebantur. Isti generi [[lingua Theodisca]] nonnumquam titulus ''Hof'' additus est (e.g. ''Nürnberger Hof'', ''Fürstenhof''). [[Ferrivia]]rius commeatus videlicet bonitatem novam attulit; modus xenodochiorum maximorum Americanorum mox [[Londinium]], Lutetiam et [[Berolinum]] quoque irrepsit. Ceterum aberrationes ad libitum ortae sunt epulis in loco non datis (e.g. ''hotel garni'', ''maison garnie'', ''maison meublée''): aliter in regionibus montanis (e.g. in [[Helvetia]]) hospitia instituta sunt omnibus suppeditantibus (cum escis, ''table d'hôte''). In oppidis talia servitia cunctis rebus communiter servandis evanescebant. Quoad finem deversoriorum species multae sunt (e.g. annualia temporaliave, pro intinerantibus familiisve). Nunc societates actionariae multitudinem xenodochiorum obtinent. Praesertim in [[Anglia]] unio inter stationem ferriviariae lineae ultimam ''(terminus)'' et deversorium contiguum observabatur.
 
== Situs, ornatus, instructus ==