Quantum redactiones paginae "Potuit, decuit, ergo fecit" differant

Content deleted Content added
de syllogismo
 
Linea 1:
'''Potuit, decuit, ergo fecit''' sunt verba quibus demonstratio [[Eadmer]]i in ''[[Tractatus de conceptione Sanctae Mariae|tractatu de conceptione Sanctae Mariae]]'' breviter recapitulatur, qui de ratione [[Immaculata Conceptio|immaculatae conceptionis]] dixit (de Deo loquens): '''Potuit plane, et voluit; si igitur voluit, fecit'''. Tractatus diutissime [[Anselmus Cantuariensis|Anselmo]] et posthaec incerto auctori nomine "pseudo-Anselmus" nuncupato attributum est. Verba igitur quattuor nostra Anselmo saepe per errorem adscribuntur, sed neque Anselmus, neque Eadmer, neque [[Duns Scotus]] hanc locutionem invenit (qui argumentum Eadmeri mox reformavit in libro cuius titulus est ''[[Theologiae Marianae elementa]]''). Primus qui ita verbis quattuor [[syllogismus|syllogismum]] exprimit fuit ut videtur quidam Scoti discipulus.<ref>Ruggero Rosini, ''Mariologia del beato Duns Scoto''. Castelpetroso: Editrice Mariana, 1994) {{Google Books|tRLTAQAAQBAJ|cf. p. 76 versionis Anglicae}}</ref>
 
== Notae ==