Quantum redactiones paginae "Roentgeniani radii" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Usus radiorum X.svg|thumb|Usus '''radiorum X''']]
'''Roentgeniani radii'''<ref>[[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok'', editio secunda, 2009; José Juan Del Col, ''Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín.'' Bahía Blanca: Instituto Superior Juan XXIII, 2007.</ref> sive '''radii X'''<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2006/nuntius1.php?id=117 ''Ephemeris'' 2006].</ref> sunt [[radiatio electromagnetica|radiationes electromagneticae]], quarum [[longitudo undae|undarum longitudo]] inter 0.01 et 10 nanometra variat, quod congruit cum [[frequentia|frequentiis]] inter 30 [[hertz|petahertz]] et 30 exahertz (inter 3×10<sup>16</sup> Hz et 3×10<sup>19</sup> Hz) et cum [[energia|energiis]] inter 100 [[electroniovoltiumelectronvoltium|eV]] et 100 keV variantibus. Longitudines undulariae sunt breviores [[radiatio ultraviolacea|radiorum ultraviolaceorum]] et longiores [[radiatio gamma|radiorum gamma]] longitudinibus. Radii, de quibus hic agitur, in aliis [[lingua|linguis]] ''radii X'', in aliis autem ''Roentgeniani radii'' appellantur, quae appellatio a [[Gulielmus Conradus Roentgen|Gulielmo Conrado Roentgen]], cui inventio horum radiorum adscribi solet, die [[8 Novembris]] [[1895]] deducta est. Radiatio Roentgeniana late patet in [[scientia (ratio)|scientia]] et [[medicina]] ad agnoscenda [[os (ossis)|ossa]], aliasque interiores [[corpus|corporis]] partes, et ad sanandum [[cancer (morbus)|cancrum]] et alios morbos.
[[Fasciculus:Medical X-Ray imaging AAC02 nevit.jpg|thumb|Partes osseae [[Thorax|thoracis]] humani adumbrationem '''radiorum X''' efficiunt.]]