Quantum redactiones paginae "Ioannes Sloane" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Ioannes Sloane''' (''Sir Hans Sloane'' ; natus familia oriunda e [[Scotia]] in [[Hibernia Septentrionalis|Hibernia septentrionali]] die [[16 Aprilis]] [[1660]]; mortuus [[Londinium|Londinii]] die [[11 Ianuarii]] [[1753]]) fuit [[medicus]] et collector [[Regnum Unitum|Britannicus]]. Res ab eo conlectas populo [[Britanniarum Regnum|Britanniae]] donavit, quae fundamentum [[Museum Britannicum|Musei Britannici]] factae sunt. Et hereditas sua in [[Museum Historiae Naturalis (Britannia)|Museo Historiae Naturalis Britannico]] tenetur. Signum eius in botanicis mycologisque est "SLOANE".
==Vita==
[[File:Hans Sloane00.jpg|thumb|De profectione in Iamaicam opusculum, 1725]]
In pueritia iam inflammatus est botanica et historia naturali. Absolutorio scholastico recepto medicinae, chemiae et biologiae [[Londinium|Londinii]] studuit et itinera [[francia|Francica]] fecit. [[Lutetia]]e et [[monspessulanus|Monspessulani]] studia pergebat. Doctoratu autem laureatus est anno 1683. Ex anno 1687 diu in [[Iamaica]] manebat. Eum bene cognoverant sciti viri multi, e.g. [[Robertus Boyle]], [[Isaac Newton]] et [[Edmundus Halley]].