Quantum redactiones paginae "Museum Britannicum" differant

Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
 
[[Historismus]] horum temporum architectis facienda quasi praescripsit: aedes anno 1848 confectae in area quadrati cum tribus tabulatis a [[robertus Smirke|Roberto Smirke]] excogitatae sunt. Pro libris multis anno 1857 media in aula lectorium rotundum cum camera magna apertum est, cui ichnographiam Sidney Smirke, Roberti germanus, elaboravit. Circumcirca librothecae erectae sunt.
 
Cum anno 1997 impressa cuncta in novum aedificium Bibliothecae Britannicae ad Sanctum Pancratium sitae translata essent, aula voluminibus liberata architecto Normanno Foster proponente mutationem subiit. Tegmentum atrii inferioris e chalybe et vitro est in tabulis 1656 compositum, quas officina [[austria|Austriaca]] Waagner-Biro anno 2000 complicavit. Atrium metrorum quadratorum 7100 aulam totius Europae maximam (inter eas quae non sub divo) esse constat. Simul oecus lectorius renovatus et in statum orginalem redactus est. Musei moderatores anno 2000 aulam novam plebi praesentaverunt; in situ librorum res museales spectantium restabant milia XXV. Anno 2007 lectoribus expulsis ibidem expositiones celebratae sunt usque annum 2013. Nunc de sorte eius et usu adhuc disputatur.<ref>[http://www.britishmuseum.org/about_us/the_museums_story/architecture/reading_room.aspx De oeco lectorio in musei paginis]</ref>
 
[[File:British Museum Reading Room Panorama Feb 2006.jpg|thumb|center|700px|Oecus lectorius anno 2006]]
15 295

recensiones