Quantum redactiones paginae "Hermynia Zur Mühlen" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
 
== Scriptrix et editrix ==
Anno 1921 librum ''Was Peterchens Freunde erzählen'', fabulam puerilem proletarem quandam, quam [[Georgius Grosz]] imaginibus auxit, vulgavit. Narratiunculas et [[mythistoria]]s de argumentis contemporaneis saepe [[fascismus|fascismum]] criticantes concinnavit; insuper dramata radiophonica, historias criminales, litteras infantiles pepigit. Pseudonyma eius fuerunt Franziska Maria Rautenberg, Traugott Lehmann et Franziska Maria Tenberg. Summatim opera plus quam centum et quinquaginta interpretata est e linguis Francogallica, Russica et Anglica, in quibus etiam res a [[Upton Sinclair]] [[Ioananes Galsworthy|Ioanne Galsworthy]], [[Ieremias K. Jerome|Ieremia K. Jerome]], [[Haroldus Nicolson|Haroldo Nicolson]], [[Maximus Eastman|Maximo Eastman]] et [[Edna Ferber]] scriptae. In [[res Publica Vimariana|Republica Vimariana]] ''comitissa rubris'', quae appellabatur, in auctoribus politicis notissimis erat.
 
Pro narratione propagatoria de biocolyta quodam ''Schupomann Karl Müller'' (1924) in Germania perduellionis accusata anno 1926 crimine absoluta est. Anno 1929 fabula Milesia ''Ende und Anfang'' edita est, cui valde plausum est. Romanensia partim autobiographica ''Das Riesenrad'' (1932), ''Reise durch ein Leben'' (1933) et ''Schmiede der Zukunft'' (1933) insecuta sunt.