Quantum redactiones paginae "Latifundium Bonae Spei" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
==Historia==
[[File:LagoBE.JPG|thumb|Lacus in latifundio qui etiam nomen ''Bonae Spei'' portat]]
Die [[25 Iulii]] [[1957]], Esperantistae sex (Arthurus Velloso, Renatus Diniz, Neuza Esteves de Araújo, Elisabeth Pointcaré, Ines Nunes de Andrade, Camelia Gomes da Silva) locum inceptis suis aptissimum reppererunt in regione Brasiliae mediae quae tunc adhuc ''Chapada dos Veadeiros'' nuncupabatur. Emptione donisque latifundium sat magnum acquisitum est ubi non solum aedificia scholae et hospitia erigi sed etiam [[agricultura]] fieri potuerunt. Cum annis 1970 exeuntibus operis fundati pecuniae omnes erogatae essent, verum discrimen ortum est. Inde ad tempus latifundium et adulescentibus e [[carcer]]ibus venientibus patebat. Istis rebus status Brasiliensis annuebat, sed scopus conditorum verus perdebatur quippe quae propter curam puerorum criminalium specialem vires nimis exhaurirentur.
 
19 737

recensiones