Quantum redactiones paginae "Der Spiegel" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili Advanced mobile edit
 
Linea 6:
Inter folia sui generis maximum fuit totius Europae; ex anno 1952 sedes eius [[hamburgum|Hamburgi]] est. Multos annos usque ad mortem moderator princeps fuit [[Rudolphus Augstein]]. Folia esse edenda olim militares praefecti occupatorum Britannicorum [[Hannovera]]e censuerunt. Inde a principio Augstein ibi operam dabat. Kalendis Aprilibus 1947 Augstein una cum Gerardo Barsch et Romano Stempka editor periodici creatus est, quod interim nomen novum "Der Spiegel" sibi sumpserat. Folia prelo mandantur in officina Gruner + Jahr.
 
Maximi momenti pro democratico Germaniae emolumento fuit revelatio scandalorum tam politicorum quam oeconomicorum (e.g. de [[georgius Barschel|GeorgioUwe Barschel]] sive de donis pecuniariis domus quaestuariae Flick pro factionibus Germanicis). Commentatio praetitulata ''Bedingt abwehrbereit'' (1962) fecit, ut [[Franciscus Iosephus Strauß]] demissionem suam peteret. [[Botho Strauß]] anno 1993 in symbola ''Anschwellender Bocksgesang'' statuit Germaniam taedio et insipientia perituram.
 
Ex anno 1994 semel quoquo mense folia "Spiegel special" et ex anno 1995 "Spiegel Kultur" edita sunt. Cum editionibus Hoffmann und Campe ex anno 1995 libri editi sunt et pro canalibus televisificis RTL, Sat 1 et VOX pelliculae documentariae in lucem prolatae sunt. Nostris autem diebus versio interretialis "Spiegel online" maioris momenti esse videtur quam res in charta impressae.