Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant

Content deleted Content added
Linea 23:
Instigante papa [[Nicolaus V|Nicolao V]] [[Poggius Bracciolinus]] versionem Latinam quinque primorum librorum ''Bibliothecae historicae'' anno [[1449]] absolvit quae per manuscripta primum diffusa est atque anno [[1472]] [[Prelum typographicum|prelo typographico]] [[Bononia|Bononiae]] mandata est. Iterum atque iterum usque ad sedecimum saeculum impressa est. Per hanc interpretationem igitur Diodorus innotuit, quae hodieque philologorum animos in se advertit ː non enim compertum habent utrum Poggius manuscripto hodie perdito usus sit necne. Itaque editores Diodori Siculi eius textum scrutari solent. Anno 1515 Angelus Cospus libros XVI-XVII Latine vertit. Anno [[1548]] [[Basilea|Basileae]] apud Henricum Petri editio Latina in lucem prodiit quae duobus supradictis interpretibus libros XI-XIII "incerto interprete"<ref>Ad quintum decimum saeculum referendus est, quia manuscriptis iam tum divulgabatur.</ref> addebat ac simul auctores Latinos [[Dares Phrygius|Daretem Phrygium]] et [[Dictys Cretensis|Dictyn Cretensem]] inter librum quintum et reliqua inserebat<ref>
''Diodori Siculi Bibliothecae historicae, hoc est, rerum antiquarum, à Graecis, Romanis, Barbaris, praecipuéque Philippo & Alexandro Macedoniae regibus gestarum libri XVII, summo studio partim longè emendatius quàm antea, partim nunc primùm in lucem editi. His adjecimus, Dictys Cretensis, et Daretis Phrygii De Trojano bello historiam, quo temporum ordo, ac series rerum, ut quaeque sunt gestae, conservaretur. Quid verò tota hac editione sit praestitum, & quo singula quaeque consilio digesta, ex praeliminari epistola facile licet intelligas. Accessit quoque rerum & verborum memorabilium, locupletissimus index.''</ref>. Interpretationem quandam Italianam e versione Poggii factam anno 1526 prelo mandarunt<ref>
''Diodoro Siculo Delle Antique historie fabulose nuovamente fatto vulgare & con diligentia stampato'', Firenze, Impresso per il heredio di Philippo di Giunta, 1526</ref> necnon germanamGermanam anno 1554<ref>''Heydenweldt vnd irer Goetter anfangcklicher Ursprung durch was verwhaenungen den selben etwas vermeynter macht zügemessen vmb dero wille[n] sie von din alten verehert worden. Also das inen Stifft, Tempel, Bilder, Altär auffgericht ... Wie auch ettlich König, Keiser, Stät und Ständ die selben ... ausz viler glerten thewin Manner Schrifften ... zusamen getragen. Diodori des Siciliers vnder den Griechen berhuempsten Gschichtschreibers sechs Buecher.'' Basileae, apud Henricum Petri. </ref>.
 
Francogallice vertit libros XVIII-XX ex interpretatione Latina [[Ioannes Lascaris|Iohannis Lascaris]] Claudius de Seyssel, [[Ludovicus XII (rex Franciae)|Ludovico XII]] adhuc regnante<ref>''[https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k15110303.image L'histoire des successeurs de Alexandre le Grand extraicte de Diodore Sicilien : et quelque peu de vies escriptes par Plutharque], translatee par messire Claude de Seyssel conseillier et maistre des requestes du roy Loys roy de France douziesme de ce nom'', Parisiis, Josse bade, 1530.</ref>. Simili modo Antonius Macault tres primos libros vertit non e Graeco sed e Poggii versione<ref>''Les Trois premiers livres de l'histoire de Diodore Sicilien,... translatez de latin en françoys par maistre Anthoine Macault,...'', Paris, 1535.</ref>. Et anno 1554 [[Iacobus Amyot]]; qui in primis ob interpretationem e Graeco [[Plutarchus|Plutarchi]] operum notus est, libros XI-XVII Gallice vertit<ref>