Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat<ref>I.39.13 dicit Ephorum saepe veritatem nihili facere.</ref>, scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de [[Nilus|Nilo]] crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet<ref>V.1.3.</ref>. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.
== De lingua et genere dicendi ==
Photius optime genus dicendi Diodori descripsit dicens<ref>Bibliotheca 70 ː ''Κέχρηται δὲ φράσει σαφεῖ τε καὶ ἀκόμψῳ καὶ ἱστορίᾳ μάλιστα πρεπούσῃ, καὶ μήτε τὰς (ὡς ἂν εἴποι τις) λίαν ὑπερηττικισμένας ἢ ἀρχαιοτρόπους διώκων συντάξεις, μήτε πρὸς τὴν καθωμιλημένην νεύων παντελῶς, ἀλλὰ τῷ μέσῳ τῶν λόγων χαρακτῆρι χαίρων, φεύγων τε τροπὰς καὶ τἄλλα, πλὴν τῶν παρ´ Ἕλλησι μυθολογουμένων θεῶν τε καὶ ἡρώων, ὅσα τὸ ποιητικὸν ἔθνος νέμεται''.</ref> 'eum stilo claro uti sine ornamento et historiae maxime idoneo, nec hyperatticismos aut verbalocutiones antiquaantiquas adfectantem nec usumlinguam admodum familiarem sed temperato et medio genere dicendi gaudentem'. Ornamenta rhetorica fugiebat<ref>XII.53.4</ref> et si verbis Ciceronianis uti velis diceres ieiunum et subtilem fuisse. Raptim enim res percurrere debebat siquidem ingentem opus absolvere cupiebat. Nonnulli moderni eius verba et [[Syntaxis|syntaxim]] inscriptionibus coaevis similem esse iudicaverunt. Talia iudicia confirmat monographia nuper de hac re a Iona Palm publicata<ref>Vide bibliographiam.</ref>. Notabilis insuper est frequens orationis obliquae usus, velut lectorem reminiscens se aliorum dicta semper referre.
 
== De primis versionibus ==