Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat<ref>I.39.13 dicit Ephorum saepe veritatem nihili facere.</ref>, scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de [[Nilus|Nilo]] crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet<ref>V.1.3.</ref>. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.
== De lingua et genere dicendi ==
Photius optime genus dicendi Diodori descripsit dicens<ref>Bibliotheca 70 ː ''Κέχρηται δὲ φράσει σαφεῖ τε καὶ ἀκόμψῳ καὶ ἱστορίᾳ μάλιστα πρεπούσῃ, καὶ μήτε τὰς (ὡς ἂν εἴποι τις) λίαν ὑπερηττικισμένας ἢ ἀρχαιοτρόπους διώκων συντάξεις, μήτε πρὸς τὴν καθωμιλημένην νεύων παντελῶς, ἀλλὰ τῷ μέσῳ τῶν λόγων χαρακτῆρι χαίρων, φεύγων τε τροπὰς καὶ τἄλλα, πλὴν τῶν παρ´ Ἕλλησι μυθολογουμένων θεῶν τε καὶ ἡρώων, ὅσα τὸ ποιητικὸν ἔθνος νέμεται''.</ref> 'eum stilo claro uti sine ornamento et historiae maxime idoneo, nec hyperatticismos aut verba antiqua adfectantem nec usum admodum familiarem sed temperato et medio genere dicendi gaudentem'. Ornamenta rhetorica fugiebat et si verbis Ciceronianis uti velis diceres ieiunum et subtilem fuisse. Raptim enim res percurrere debebat siquidem ingentem opus absolvere cupiebat. Nonnulli moderni eius verba et [[Syntaxis|syntaxim]] inscriptionibus coaevis similem esse iudicaverunt. Talia iudicia confirmat monographia nuper de hac re a Iona Palm publicata<ref>Vide bibliographiam.</ref>.
 
== De primis versionibus ==