Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant
Content deleted Content added
Linea 18:
Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat<ref>I.39.13 dicit Ephorum saepe veritatem nihili facere.</ref>, scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de [[Nilus|Nilo]] crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet<ref>V.1.3.</ref>. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.
== De lingua et genere dicendi ==
Photius optime genus dicendi Diodori descripsit dicens<ref>Bibliotheca 70 ː ''Κέχρηται δὲ φράσει σαφεῖ τε καὶ ἀκόμψῳ καὶ ἱστορίᾳ μάλιστα πρεπούσῃ, καὶ μήτε τὰς (ὡς ἂν εἴποι τις) λίαν ὑπερηττικισμένας ἢ ἀρχαιοτρόπους διώκων συντάξεις, μήτε πρὸς τὴν καθωμιλημένην νεύων παντελῶς, ἀλλὰ τῷ μέσῳ τῶν λόγων χαρακτῆρι χαίρων, φεύγων τε τροπὰς καὶ τἄλλα, πλὴν τῶν παρ´ Ἕλλησι μυθολογουμένων θεῶν τε καὶ ἡρώων, ὅσα τὸ ποιητικὸν ἔθνος νέμεται''.</ref> 'eum stilo claro uti sine ornamento et historiae maxime idoneo, nec hyperatticismos aut verba antiqua adfectantem nec usum admodum familiarem sed temperato et medio genere dicendi
== De primis versionibus ==
|