Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant
Content deleted Content added
Linea 14:
Nec tamen celandi sunt fontes e quibus praecipui sunt ː [[Hecataeus Abderites]] ad Aegyptiaca, [[Ctesias]] ad Persica et Assyriaca, [[Agatharchides]]<ref>Fragmenta illius auctoris cum texto Diodori comparata sunt in dissertatione hodie classica habita ab Helmutho Leopoldi, ''De Agatharchide Cnidio'', [[Rostochium|Rostochii]] : Typis academicis Adlerianis, 1892. Vide etiam recntius ː Lise Irene Hau, "Diodorus’ use of Agatharchides’ description of Africa" in ''Histoire et Géographie Chez les Auteurs Grecs'' Boccard, 2019 ː 27-42 </ref> ad incrementum [[Nilus|Nili]] et [[Sinus Arabicus|sinum Arabicum]], [[Megasthenes]] ad Indica, [[Timaeus (Siciliae historicus)|Timaeus]] ad Siciliam quae Diodori maxime cordi erat, [[Herodotus]], [[Thucydides]], [[Xenophon]], [[Ephorus]] quem ut exemplum historiae universalis laudabat et sequebatur, [[Theopompus]], [[Clitarchus]] ad res gestas Alexandri Magni, [[Hieronymus Cardianus|Hieronymus Cardiensis]] ad res gestas [[Diadochi|Diadochorum]], [[Polybius]] ad historiam Romanam, [[Posidonius Apameus|Posidonius Apamensis]] ad tempora recentiora et [[Ethnographia|ethnographiam]]. In summa non male eligebat Diodorus.
Fontes Romani contra ignoti sunt<ref>Solus [[Quintus Fabius Pictor|Fabius Pictor]] in fragmento libri septimi memoratur, qui Graece scripsit.</ref> ː in libris servatis [[Annales|annalista]] aliquo incerto utebatur. Ipse ineunte opere scribebat se Latine perdidicisse atque multum tempus Romae in bibliothecis impendisse<ref>''
Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat<ref>I.39.13 dicit Ephorum saepe veritatem nihili facere.</ref>, scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de [[Nilus|Nilo]] crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet<ref>V.1.3.</ref>. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.
|