Quantum redactiones paginae "Bibliotheca historica (Diodorus)" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Diodorus satis saepe auctores e quibus aliquid hausit<ref>Circiter quadraginta sunt in totum secundum Francois Chamoux, ''loc. laud''.</ref> nominavit, quod quidem laude dignum est quoniam plerique auctores antiqui fontes indicare neglegunt. At philologi moderni noni decimi et vicesimi saeculi illos locos Diodoreos temere excerpere coeperunt ut novis fragmentis reliquias illorum auctorum augerent. Revera ut ostenderunt illi indagatores qui rem accuratius inspexerunt nec lingua nec genus dicendi auctorum alienorum apud Diodorum agnoscenda sunt quia textus aliunde sumptos ita rescripsit ut narratio et lingua per totum opus uniformis fieret. Illa "fragmentatio" nimia igitur et periculosa plerisque doctis hodie videtur.
 
Nec tamen celandi sunt fontes e quibus praecipui sunt ː [[Hecataeus Abderites]] ad Aegyptiaca, [[Ctesias]] ad Persica et Assyriaca, [[Agatharchides]]<ref>Fragmenta illius auctoris cum texto Diodori comparata sunt in dissertatione hpdoehodie classica habita ab Helmutho Leopoldi, ''De Agatharchide Cnidio'', [[Rostochium|Rostochii]] : Typis academicis Adlerianis, 1892. Vide etiam recntius ː Lise Irene Hau, "Diodorus’ use of Agatharchides’ description of Africa" in ''Histoire et Géographie Chez les Auteurs Grecs'' Boccard, 2019 ː 27-42 </ref> ad incrementum [[Nilus|Nili]] et [[Sinus Arabicus|sinum Arabicum]], [[Megasthenes]] ad Indica, [[Timaeus (Siciliae historicus)|Timaeus]] ad Siciliam quae Diodori maxime cordi erat, [[Herodotus]], [[Thucydides]], [[Xenophon]], [[Ephorus]] quem ut exemplum historiae universalis laudabat et sequebatur, [[Theopompus]], [[Clitarchus]] ad res gestas Alexandri Magni, [[Hieronymus Cardianus|Hieronymus Cardiensis]] ad res gestas [[Diadochi|Diadochorum]], [[Polybius]] ad historiam Romanam, [[Posidonius Apameus|Posidonius Apamensis]] ad tempora recentiora et [[Ethnographia|ethnographiam]]. In summa non male eligebat Diodorus.
 
Fontes Romani contra ignoti sunt<ref>Solus [[Quintus Fabius Pictor|Fabius Pictor]] in fragmento libri septimi memoratur, qui Graece scripsit.</ref> ː in libris servatis [[Annales|annalista]] aliquo incerto utebatur. Ipse ineunte opere scribebat se Latine perdidicisse atque multum tempus Romae in bibliothecis impendisse<ref>''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca Historica]]'' I.4.2-4.</ref>. Quae ibi legerit in incerto manet.