Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

Content deleted Content added
Linea 38:
Ab aliis civitatibus et ab urbibus [[Sinae (regio)|Sericis]] fere omnibus, Nanchinum per [[Aëroplanum|aëroplana]] attingitur quae ad [[aëroportus Nanchinensis Lukou|aëroportum Lukou]] descendunt, a media urbe fere 36 chm meridiei versus distantem, anno [[1997]] constructum. Ab urbibus nonnullis [[Asia]]ticis, [[Europa]]eis, [[America]]nis, [[Oceanus Pacificus|Pacificis]] capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Nanchinum volatu directo itur. Peregrinatorum 19 milia milium anno 2015 per hunc aeroportum itinera fecerunt. [[Statio Nanchinensis meridiana]] traminibus normalibus 40 minutis, linea autem metropolitana crebrioribus traminibus 35 minutis ab aëroportu attingitur. Societas cursuale ''[[China Post]]'' rapidissimos cursus Sinenses omnes per aeroportum Nanchinensem dirigit.
 
Tramina ferriviaria a variis Sericae regionibus crebriter Nanchinum petunt viis ferreis principalibus quattuor, quae a Nanchino usque ad [[Tongling]], ad [[Qidong]], ad [[Siganum]], etiam a [[Sciamhaevum|Sciamhaevo]] ad [[Pechinum]] tendunt. Sunt etiam viae ferreae duae traminibus rapidioribus usitatae quarum una [[statio Pechinensis meridionalis|stationem Pechinensem meridionalem]] per [[Statio Nanchinensis meridiana|Nanchinensem meridianam]] [[Sciamhaevum]] attingit, altera a Sciamhaevo per Nanchinum, [[Hefei]], [[Wuhan]], [[Chungkina]]m ad [[Chengdu|ChengtumChingtum]] currit.
 
Intra urbem atque in pagos suburbanos homines laophoria plura et subterranea [[ferrivia metropolitana]] utuntur, cuius tramina lineis decem, ferriviis ad 377 chm extendentibus, stationes 173 frequentant.