Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

1 240 octeti additi ,  2 months ago
+
m
(+)
Imperio familiae Ming anno [[1644]] abrupto, Nanchini in urbe aula regni (vel successoris vel usurpatorii) [[Ming meridianum|Ming meridiani]] constituta est, principe [[Zhu Yousong]]. Iste profugus die [[28 Maii]] [[1645]] captus est ab exercitu imperii [[Qing (familia)|Qing]], duce principe [[Dodo (princeps)|Dodo]], qui die [[6 Iunii]] [[1645|eiusdem anni]] deditionem urbis Nanchini accepit. Mox rebellator [[Coxinga]] (princeps Yanping), bello per provinciam [[Cechiana|Zhejiang]] prospere gesso, die [[24 Augusti]] [[1659]] Nanchinum obsedit, sed post viginti fere dies abierunt.
 
[[Fasciculus:Hall of Sun Yat-sen Mausoleum.jpg|thumb|[[Mausoleum Sun Yat-Sen]] Nanchini in urbe]]
Sub imperio Qing urbs Nanchinum sedes fuit ab anno [[1647]] viceregni [[Liangjiang]], scilicet provinciarum [[Jiangxi]] et [[Jiangnan]], "ad occidentem" et "ad meridiem Caerulei fluminis" (Jiangnan hodie in [[Chiamsua|Jiangsu]] et [[Anhui]] dividitur). Caput autem fuit ab [[1853]] rei publicae repugnatricis [[Regnum Taiping|Taiping]] a cuius sectatoribus 40 000 incolae Nanchini e populo [[Manchu]] orti (quos "diabolos" esse censebant) trucidati sunt. Nanchino autem ab exercitu imperii Qing anno [[1864]] conquisito homines fere 100 000, aut Taiping sectatores aut eadem dialecto loquentes, proeliis tumultibusque saevis necati sunt.
 
[[Res publica Sinarum]] primum die [[1 Ianuarii]] [[1912]] Nanchini in urbe proclamata est, praeside breve temporis spatium [[Sun Yat-Sen]]. Ille ibi [[Mausoleum Sun Yat-Sen|mausoleo]] commemoratus est. Cui rei publicae ab anno [[1927]], praeside [[Chiang Kai-shek]], urbs capitalis Nanchinum constituitur. Mense autem Decembri [[1937]] exercitus [[Iaponia|Iaponensis]], aggressione Sinarum eo anno suscepta, Nanchinum obsedit et rapidius conquisivit, incolis circiter 350 000 tam mulieribus puerisque quam viris necatis. Ibi [[Wang Jingwei]], [[regimen Nanchinense|regiminis Nanchinensis]] tributarii dux, provincias ab Iaponensibus obsessas dirigebat. His anno [[1946]] expulsis, res publica Sinarum paene tres annos urbem suam capitalem iterum occupabat bellumque civile eodem tempore gerebat. [[Exercitus liberationis popularis (Sinae)|Exercitus liberationis popularis]] Nanchinum die [[23 Aprilis]] [[1949]] cepit atque mox, belli victrix, urbem capitalem [[Res publica popularis Sinarum|rei publicae popularis Sinarum]] non Nanchini sed [[Pechinum|Pechini]] constituit. Nanchinum caput provinciae [[Chiamsua|Jiangsu]] factus est.
 
== Clima ==