Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

18 octeti additi ,  2 months ago
m
(+)
Denuo familia [[Ming (familia)|Ming]] imperante urbs ''Jinling'' ab anno [[1368]], [[Mongoli]]s nuper e Serica expulsis, iussu [[Hongwu imperator]]is caput regni omnis Sinarum facta est. Hoc aevo aedificata sunt [[moenia urbis Nanchini|moenia urbana]] 48 chiliometris longa [[Palatium Ming|palatiumque]] familiae imperantis [[Ming (familia)|Ming]]. [[Mausoleum filiale Ming]] in memoriam illius imperatoris ab eo ipso anno 1381 inceptum, anno [[1405]] perfectum est a filio natu quarto qui nomine [[Yongle imperator|Yongle]] regnaverit. Hic autem, qui antea nomine "principis Yan" [[Pechinum|Pechini]] in urbe aulam principalem tenuerat, gestionem regni omnis in hanc urbem sibi caram anno [[1421]] movit. Quo anno urbi usque eo ''Jinling'' appellatae nova nuncupatio "Nanchinum" vel ''Nanjing'', scilicet "aula regia australis", data est. Ibi mansit classis thesaurarius Sinensis, praefecto [[Zheng He]] exploratore, cui anno fere [[1424]] titulus "defensoris Nanchini" ab [[Hongxi imperator]]e attributus est. Regis cuiusdam insulae [[Borneum|Bornei]], qui Sinas anno [[1408]] visitabat, Nanchini mortui, [[Sepulcrum regis Boni|sepulcrum]] anno 1958 prope urbem inter silvas repertum his diebus frequentatur.
 
Imperio familiae Ming anno [[1644]] abrupto, Nanchini in urbe aula regni (vel successoris vel usurpatorii) [[Ming meridianum|Ming meridiani]] constituta est, principe [[Zhu Yousong]]. Iste profugus die [[28 Maii]] [[1645]] captus est ab exercitu imperii [[Qing (familia)|Qing]], duce principe [[Dodo (princeps)|Dodo]], qui die [[6 Iunii]] [[1645|eiusdem anni]] deditionem urbis Nanchini accepit. Mox rebellator [[Coxinga]] (princeps Yanping), bello per provinciam [[Cechiana|Zhejiang]] prospere gesso, die [[24 Augusti]] [[1659]] Nanchinum obsedit, sed post viginti fere dies abierunt.
 
Sub imperio Qing urbs Nanchinum sedes fuit ab anno [[1647]] viceregni [[Liangjiang]], scilicet provinciarum [[Jiangxi]] et [[Jiangnan]], "ad occidentem" et "ad meridiem Caerulei fluminis" (Jiangnan hodie in [[Chiamsua|Jiangsu]] et [[Anhui]] dividitur). Caput autem fuit ab [[1853]] rei publicae repugnatricis [[Regnum Taiping|Taiping]] a cuius sectatoribus 40 000 incolae Nanchini e populo [[Manchu]] orti (quos "diabolos" esse censebant) trucidati sunt. Nanchino autem ab exercitu imperii Qing anno [[1864]] conquisito homines fere 100 000, aut Taiping sectatores aut eadem dialecto loquentes, proeliis tumultibusque saevis necati sunt.
 
== Clima ==