Quantum redactiones paginae "Diodorus Siculus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
'''Diodorus Siculus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Διόδωρος Σικελιώτης}}) (natus [[Agyrium|Agyrii]] [[Sicilia]]e) fuit [[rerum gestarum scriptor]], qui [[saeculum 1 a.C.n.|saeculo 1 a.C.n.]] [[floruit]]. Opus eius de rebus gestis [[tellus|orbis terrarum]], in quadraginta libros divisum, partim superest. Unicus de Diodori vita fons, praeter ipsius opus, [[Hieronymus|Sanctus Hieronymus]] est, qui in suo ''Chronico'' de anno [[49 a.C.n.]] scripsit: "Diodorus Siculus Graecae scriptor historiae clarus habetur"; quod, ut eo anno principio partem ''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliothecae Historicae]]'' editam esse arbitremur, nos hortatur.
== De homine ==
De Diodoro ex ipsius testimonio scimus Graecum hominem Argyrii natum linguam Latinam apud Romanos in Sicilia habitantes studiosissime didicisse atque multos annos in bibliothecis Urbis Romae annalibus et historiis legendis impendisse<ref>''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca Historica]]'' I.4.2-4.</ref>. Varias peregrinationes suscepit per Asiam et Europam, regiones ubi res quaeque gestae essent ut cognosceret <ref>''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca Historica]]'' I.4.1.</ref>. Nec dubium quin praeter Italiam Graeciam, Asiam Minorem, Syriam, Aegyptum<ref>Inter 60 et 57 a.C.n. (180a [[Olympias|Omympias]]ː ''Bibliotheca'' I.44.1, I.46.7, I.83.9</ref> viserit. Recentissimus eventus ab eo memoratus<ref>XVI.7.1. Cf [[Dio Cassius]] 54.7.1.</ref> (colonia [[Tauromenium]] deducta) ab aliis ad annum [[36 a.C.n.]], ab aliis ad annum [[21 a.C.n.]] refertur. Nec plura de eo comperta habemus.
 
== De opere ==