Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

212 octeti additi ,  2 months ago
m
Summarium vacuum
(+)
m
|height = 200
}}
[[Fasciculus:Inside the Xuanwu Gate, Nanjing.jpg|thumb|upright=1.25|Porta Xuanwu moeniorum urbis Nanchini saeculo XIV exeunte sub familia [[Ming (familia)|Ming]] exstructorum]]
Urbs saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]] (quae sub nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'' celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X). Saeculis insequentibus, etiamsi urbs capitalis non iam esset, Nanchinum metropolis australis frequentatissimusque portus fluvialis emporiumque artis textilis manebat. [[Odoricus de Portu Naonis]] urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit sub nomine "Chilenfo" (''Jinling'' + ''fu'' i.e. "urbs"):
[[Fasciculus:Nanjing WuchaoGate1.jpg|thumb|Introitus [[Palatium Ming|palatii]] familiae [[Ming (familia)|Ming]] iuxta Nanchinum saeculo XIV exeunte aedificati]]
:Veni ad unam aliam civitatem magnam quae vocatur Chilenfo; hujus muri civitatis bene per xl miliaria circueunt ipsi. In ista etiam civitate sunt bene tres centi et xl pontes lapidei pulchriores quam totus habeat mundus. In hac civitate fuit prima sedes Regis [[Jiangnan|Manzi]] in qua ipse morari solebat. Haec bene habitatur a gente et in ea est ita magnum navigium quod est mirabile valde. Ipsa bene sita est omniumque bonorum copiam habet magnam ([[Odoricus de Portu Naonis]], ''Descriptio orientalium partium'', recensio Latina cap. 34).<ref>Orthographia et Latinitate servatis. [[Henricus Yule|Henry Yule]], Henri Cordier, edd., ''Cathay and the Way Thither'' vol. 2. 2a ed. (Londinii, 1913) [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/316/mode/1up p. 316], cf. versionem Anglicam cum commentario [https://archive.org/details/cathaywaythither02yule/page/204/mode/1up pp. 204-209]</ref>
Denuo familia [[Ming (familia)|Ming]] imperante urbs ''Jinling'' ab anno [[1368]], [[Mongoli]]s nuper e Serica expulsis, caput regni fuit usque in [[1421]], quo anno [[Pechinum]] urbs capitalis factum erit novaque appellatio "Nanchinum" vel ''Nanjing'', scilicet "aula regia australis", data erit.
 
== Clima ==
[[Fasciculus:Jiming Temple, NanjingCherry 20101125Blossoms.jpg|thumb|upright=1.25|[[Templum Jiming]] Nanchini in urbe frequentatumtempore florum ''[[Prunus mume|Pruni mume]]'' visum]]
Urbi Nanchino [[clima]] est [[Clima subtropicum humidum|subtropicum humidum]] per [[enumeratio climatum Köppen–Geiger|enumerationem Köppen–Geiger]], sub [[hippalus|hippalo]] Asiae orientalis agens, in stationes quattuor divisum, aestatibus calidissimis humidisque, hiemibus frigidis et pluviosis, inter medium Iunium Iuliumque exeuntem mitioribus [[pluvia prunorum|pluviis prunorum]] incidentibus quibus diebus fructus arboris ''[[Prunus mume]]'' producuntur; [[temperatura]] aëris media mense Ianuario 2.5° atque mense Iulio 28°, minima inter −0.7° et 21°, maxima inter 7° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota −14.0° die [[6 Ianuarii]] [[1955]], maxima extrema 40.7° [[22 Augusti]] [[1959]]; pluviis mense Decembri ad 29 mm tantum, mense Iulio 214 mm, anno toto non minus quam 1&nbsp;091 elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 113 incidentibus; [[humiditas relativa|humiditate relativa]] inter mensuras 71% et 80% reperta, horis solis fulgentis mense Februario 120, mense Augusto 202, per annum totum 1&nbsp;926 relatis.<ref>Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis</ref>
 
== Fontes antiquiores ==
[[Fasciculus:Inside the Xuanwu Gate, Nanjing.jpg|thumb|upright=1.25|Porta Xuanwu moeniorum urbis Nanchini saeculo XIV exeunte sub familia [[Ming (familia)|Ming]] exstructorum]]
* [[Gu Qiyuan]], ''[[客座赘语|Kezuo zhuiyu]]'' (varia praecipue de urbe Nanchino)
* [[Zhou Hui]], ''[[Jinling suoshi]]'' (trivia Nanchinensia)