Quantum redactiones paginae "Maria Anna Mozart" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Typo &c.
Linea 3:
[[File:Wolfgang Amadeus and Maria Anna Mozart 1780.png|thumb|Cum fratre anno 1780]]
[[file:DSC01378 Crypt 54 (Petersfriedhof Salzburg) Kommunegruft.jpg|thumb|Crypta in sepulcreto apud [[archiabbatia Sancti Petri Salisburgensis|archiabbatiam Sancti Petri]], ubi iacet et [[Michaelis Haydn]].]]
'''Maria Anna Walpurgis Ignatia Mozart''' (nata die [[30 Iulii]] [[1751]] [[salisburgum|Iuvavi]]<ref>[http://data.matricula-online.eu/en/oesterreich/salzburg/salzburg-dompfarre/TFBIX%252F1/?pg=538 Nota in libro baptismali]</ref>, mortua ibidem die [[29 Octobris]] [[1829]]), quae saepe ''Nannerl'' nuncupabatur, [[clavicen]] optima atque [[wolfgangus Amadeus Mozart|Wolfgangi Amadei Mozart]] [[soror]] fuit. In [[matrimonium]] ducta nomen ''de Berchthold'' assumpsit.
 
== Vita ==
In pueritia persaepe lustrationes in [[Europa]] cum fratre Wolfgango Amadeo fecit quae iam aetate annorum XI musicales experientias valde difficiles levissime atque sollertissime peregit. Ingenio maximo fratrem vulgo adaequare impedita est, ut sors mulierum multarum tunc fuisse videtur. Culpa patris insuper qui Annam Mariam in aetatem nuptialen provectam omnino neglexit.<ref<>''Zieht man in Betracht, dass sie eine außerordentlich begabte Musikerin war, dann entsteht eine schmerzliche Diskrepanz. Mögliche Fähigkeiten wurden gar nicht erst geweckt, geschweige denn kultiviert und verstärkt.'', de sorte eius deplorabili quoad artes cf. biographiam Hevae Rieger, p. 73</ref>.
 
Itaque ab ista nihil nisi pusilla exercitia musicalia habemus, nullam autem compositionem maiorem. Praeter familiae suae curam habendam horas privatas in clavichordio saltem dare pergebat. [[Leopoldus Mozartus]] non annuerat matrimonio cum viro camerali Francisco Armando de Ippold, ut Maria Anna die 23 Augusti 1784<ref>[http://data.matricula-online.eu/en/oesterreich/salzburg/st-gilgen/TRBII/?pg=99 Nota in libro matrimoniorum]</ref>, gravioni Ioanni Baptistae Berchtold de Sonnenburg nupsit. Qui annis XV maiore natus officium avi eius ad Sanctum Aegidium (St. Gilgen) ad Lacum Sancti Wolfgangi continuavit; inde habitatum est in domo ubi nata erat mater Annae Mariae. Tres infantes viro peperit, qui ipse iam quinque infantes secum habuerat. Maria Anna marito anno 1801 mortuo cum Leopoldo et Ioannina infantibus superstitibus Iuvavum petivit, ubi homines musicam docuit.
Line 11 ⟶ 12:
Aetate annorum LXXIV obcaecata munus instruendi deponere coacta est.<ref>Eva Rieger: ''Nannerl Mozart'', editio tertia, 1991, p. 274.</ref>
 
Eius diaria, epistulas, memorias exploratoribus Mozartianis Maria scaturigini pretiosissimae esse constat. Quod effecit, ut anno 1829 Maria Sibylla et [[Vincentius Novello]] [[londinium|Londinienses]] Iuvavum ad peregrinationem in vestigiis familiae Mozart incitarentur ''(A Mozart Pilgrimage)'' et habitationem eius visitarent. Admiratores, cum de itineribus infantium pristinis trans Europam legissent, notiores facti sunt de salute Annae Mariae mala. Denique ei pecunias apportaverunt, quas musicae Mozartianae amici Britannici conflaverant.<ref>Eva Rieger: ''Nannerl Mozart'', tertia editio 1991. Visitatio Salisburgensis describitur paginis 272 et 273.</ref> Eodem anno naturae concessit et, ut voluit, in coemeterio Sancti Petri sepulta est.
 
== Biographia ==
* {{BLKÖ|Berchtold, Maria Anna Reichsfreiin von|1|290|291|}}
Line 19 ⟶ 21:
 
== Nexus externi ==
{{CommonscatCommuniaCat|Maria Anna Mozart|Mariam Annam Mozart}}
* {{DNB-Portal|11858460X}}
* [http://www.fembio.org/biographie.php/frau/biographie/nannerl-mozart Biographia et fontes apud FemBio.org]
Line 34 ⟶ 36:
{{Normdaten|TYP=p|GND=11858460X|LCCN=n/91/33907|VIAF=46846725}}
 
{{DEFAULTSORT:Lifetime|1751|1829|Mozart, Maria Anna}}
[[Categoria:Musici Austriae]]
[[Categoria:Wolfgangus Amadeus Mozart]]
[[Categoria:Nati 1751]]
[[Categoria:Mortui 1829]]
[[Categoria:Mulieres]]
[[Categoria:Salisburgum]]