Quantum redactiones paginae "Maria Anna Mozart" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 7:
In pueritia persaepe lustrationes in Europa cum fratre Wolfgango Amadeo fecit quae iam aetate annorum XI musicales experientias valde difficiles levissime atque sollertissime peregit. Ingenio maximo fratrem vulgo adaequare impedita est, ut sors mulierum multarum tunc fuisse videtur. Culpa patris insuper qui Annam Mariam in aetatem nuptialen provectam omnino neglexit.<ref<''Zieht man in Betracht, dass sie eine außerordentlich begabte Musikerin war, dann entsteht eine schmerzliche Diskrepanz. Mögliche Fähigkeiten wurden gar nicht erst geweckt, geschweige denn kultiviert und verstärkt.'', de sorte eius deplorabili quoad artes cf. biographiam Hevae Rieger, p. 73</ref>.
 
Itaque ab ista nihil nisi pusilla exercitia musicalia habemus, nullam autem compositionem maiorem. Praeter familiae suae curam habendam horas privatas in clavichordio saltem dare pergebat. [[Leopoldus MozartMozartus]] non annuerat matrimonio cum viro camerali Francisco Armando de Ippold, ut Maria Anna die 23 Augusti 1784<ref>[http://data.matricula-online.eu/en/oesterreich/salzburg/st-gilgen/TRBII/?pg=99 Nota in libro matrimoniorum]</ref>, gravioni Ioanni Baptistae Berchtold de Sonnenburg nupsit. Qui annis XV maiore natus officium avi eius ad Sanctum Aegidium (St. Gilgen) ad Lacum Sancti Wolfgangi continuavit; inde habitatum est in domo ubi nata erat mater Annae Mariae. Tres infantes viro peperit, qui ipse iam quinque infantes secum habuerat. Maria Anna marito anno 1801 mortuo cum Leopoldo et Ioannina infantibus superstitibus Iuvavum petivit, ubi homines musicam docuit.
 
Aetate annorum LXXIV obcaecata munus instruendi deponere coacta est.<ref>Eva Rieger: ''Nannerl Mozart'', editio tertia, 1991, p. 274.</ref>