Quantum redactiones paginae "Nanchinum" differant

Content deleted Content added
+
Linea 4:
 
== Historia ==
Territorio, quod nunc ad Nanchinum pertinet, habitato iam ab aevo praehistorico, moenia antiqua urbis ''Jianye'' in parte orientali Nanchini hodierni videntur. Quae urbs olim frequentatissima caput fuit regni orientalis [[Wu (regnum)|Wu]] ab anno [[229]] usque in [[280]] et regni orientalis [[Jin (regnum)|Jin]] ab anno [[317]] cui succederunt regna meridiana [[Liu Song]] ab anno [[420]], [[Qi (regnum meridianum)|Qi]] ab [[479]] usque in [[502]], denuo [[Chen (regnum)|Chen]] ab [[557]] usque in [[589]]. His annis, Serica inter regnum septentrionale regnumque meridianum divisa, ''Jianye'' vel ''Jiankang'' sub specie metropolis meridianae celeberrima fit, sed anno [[589]], regno Chen ab imperatore [[Wen (imperator Sui)|Wen]] domus [[Sui (familia)|Sui]] conditore debellata, ''Jiankang'' iussu victoris omnino deleta est. Saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. Ab anno [[937]] usque in [[976]] sub novo nomine ''Jinling'' caput fuitfuerit illius civitatis, domo regnatrice [[Tang (regnum meridianum)|Tang meridiana]], nuncupatione vulgari ''[[Jiangnan]]'', qui celeberrima erat inter [[quinque domus decemque regna|quinque domos decemque regna]] ephemera saeculi X.
 
== Clima ==