Quantum redactiones paginae "Zenobia" differant

59 octeti additi ,  11 months ago
de notionibus et asteroide 840 Zenobia
m (automaton: {{Capsa hominis}} -> {{Capsa hominis Vicidata}}; mutationes minores)
(de notionibus et asteroide 840 Zenobia)
 
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Herbert Schmalz-Zenobia.jpg|thumb|"Ultimus Zenobiae in Palmyram despectus" ab [[Herbertus Schmalz|Herberto Schmalz]] anno 1888 pictus]]
Septimia [[regina]] '''Zenobia''' nata [[circa|c]] [[240]] [[Palmyra]]e; mortua post 274 [[Roma]]e vel [[Tibur]]e. Nomen [[Aramaice|Aramaicum]] erat Bat-Zabbai (al-Zabba' bint Amr ibn Tharab ibn Hasan ibn 'Adhina ibn al-Samida' vel الزباء بنت عمرو بن الظرب بن حسان ابن أذينة بن السميدع Annis [[267]] et [[268]] usque ad annum [[272]] regnavit [[Palmyra]]m et orientalem partem [[imperium Romanum|imperii Romani]]. Uxor secunda fuit [[Septimius Odaenathus|Septimii Odaenathi]]. Ab illo marito cognomen Septimiae accepit. Eorum filius erat [[Lucius Iulius Aurelius Septimius Vaballathus Athenodorus]].
 
Vere anni [[272]] Caesar [[Aurelianus]] Zenobiam ut usurpatricem aggressus est. Aurelianus imperium Palmyranum vicit pugnis ad [[Antiochia]]m et [[Emesa]]m gestis. Mense Augusto anni 272 Aurelianus Palmyram expugnavit, Zenobiam cepit, Romae duxit in triumpho una cum [[Tetricus I|Tetrico]] usurpatore Gallico. Opinio est Zenobiam supervicisse [[Tibur]]e, [[Zosimus (historicus)|Zosimus historicus]] narrat eam Romam vehentem fame [[mors voluntaria|voluntaria mortuam]] esse cum cibum negaret.
 
{{NexInt}}
*[[840 Zenobia]]
[[Categoria:Reges]]
[[Categoria:Discrimen Tertii Saeculi]]
21 514

recensiones