Quantum redactiones paginae "Diodorus Siculus" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
'''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''' ː Diodorus historiam unversalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia eventa quae a primis hominibus usque ad [[Bellum Gallicum]] (59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchroniam factorum lectori manifestiorem faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnes rerum gestarum scriptores continentem lectoribus suis commodare in animo habuisse quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilitas ei videbatur<ref>Propositum suum libro primo capitulis 3 et 4 explicat.</ref>.
 
Dispositionem operis in praefatione praenuntiat ipse ː libri I-VI [[Mythologia|traditiones mythicas]] Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter [[Bellum Troianum]] et mortem [[Alexander Magnus|Alexandri Magni]], libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. Quindecim libri hodie tantum supersunt ː libri I-V et XI-XX. De ceteris nonnulla parva fragmenta tantum exstant. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post [[Xenophon|Xenophontem]] praeter quinque libros [[Polybius|Polybii]] perierint, confitearis necesse est thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.
 
==Critica==