Quantum redactiones paginae "Diodorus Siculus" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
== De opere ==
'''''[[Bibliotheca historica (Diodorus)|Bibliotheca historica]]''''' ː Diodorus historiam unversalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia quae a primis hominibus usque ad Bellum Gallicum (59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - in multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchronismos lectori manifestiores faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnium rerum gestarum scriptorum commodare quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilmitas ei videbatur.
 
==Critica==