Quantum redactiones paginae "Res publica Sinarum" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
At ubi primum Nanchinum captum, simul venit plurima pars provinciarum ad Chiang Kai-shek praesidem petitum clementiam, cum se in eius nomen iuraturum profiterentur; relictam unam provinciam, [[Manchuria]]m olim terram, tum sub duce [[Zhang Zuolin]] subiectam et Nanchinum [[Tokium]]que, ubi crescebat militaris factionis auctoritas, ut iungerent suam in dicionem certabant. Namque apud Iaponenses saepe et tunc praevalebant, qui inevitabile bellum fore cum Sinis gerendum rati, Manchuriam autem, quia proxima est suae parti orbis terrarum, sub sese ut primum subiciendam; hi cum exaudissent Zhang Zuolin cum Kuomintang pactum pacemque conciliatam, metu praematurae Nanchini victoriae postridie ([[4 Iunii]] [[1928]]) illum redeuntem [[bomba|pyrobolis]] in vicino [[Shenyang|Mukden]] interfecere. Quo defuncto, filius [[Zhang Xueliang]] rerum potitus, aggressionem Iaponicam timens mox ad Chiang Kai-shek refugit; postea enim cunctas in dicione Sinas hic tenebat.
 
Nec tamen pace diu fructumfructi estsunt. Namque et intestinum malum, dum proscripti communistae assidue res novas moliti, quamquam iterum iterumque oppressi, tamen locum montanum inter meridiem et solis ortum occupabant; porro quidem ac externis hostibus circumventum, adeoque Iaponenses frustrationis ante memores. Hi enim die [[18 Septembris]] [[1931]] incursionem incohavere, praetexto autem hoc, quod [[ferrivia|via ferrata]], qua coloniae suae cum ceteris partibus continentis terrae conexae, Sinensibus a militibus perdita esset; quinto die, cuncta Manchuria devicta, simulque Chiang Kai-shek sese omni magistratu abdicavit. Captam terram, quia periculum adiectionis victoribus videretur, Europaeis nationibus vetantibus, sub libertatis specie in imperium novum [[Manchukuo]] revertere, imperatore [[Puyi]], qui et ante ultimus fuit [[familia Cim|familiae Cim]]. Hac et aliis cladibus incensi communistae, quorum summa imperii iam ad [[Wang Ming]] cecidit, [[res publica Sovietica Sinarum|Sovietica re publica]] instituta bellum in Nanchinum movere; mox minis belli civilis moti proceres rei publicae Chiang Kai-shek ut rediret ad magistratum poposcere. Is cum illos esse delendos censuisset, adcepto magistratu, impetum quinquies factum, praeferens civili defectioni quam hostibus externis opprimere, anno [[1934]] tandem capiti horum appropinquabat. Qui iniquum locum arbitrati seque movendum ad occasum solis, donec tuti et remoti quicumque adessent loci reperirentur; itaque eiecto [[Wang Ming]], novo duce [[Mao Zedong]]
locum quem adhuc occupavere reliquere. Advenientes secundo anno in vicino [[Yan'an]], qui adhuc a sociis Sovieticorum copiis regnabatur, se suis legibus esse contra Chiang Kai-shek indixere. Hic cum famam eam exaudisset, Zhang Xueliang primum, mox et ducem [[Yang Hucheng]] imperavit ut novum caput communistarum obsidentes delerent.