Quantum redactiones paginae "Res publica Sinarum" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
Interim et Sun Yat-sen tanta rei publicae servandae mole fessus et aegritudine anno [[1925]] vita excessit. Iam enim ipsa Kuomintang, vacillans ambigensque utrum danda in consultores Sovieticos fides, qui coniunctionem cum communistica factione hortarentur (namque erant et omnes communisticae factioni adhaerentes id temporis pars multa Kuomintang), in duas partes est divisa, quarum haec cum Sovieticis consentiebat, illa vi ob metum perimere communistas studebat, ultraque autem ad [[Chiang Kai-shek]], qui Sun Yat-sen exstinctum post militiae praevalebat, ut arbiter controversiarum spectabant. Qui cum primum sese ad partem Sovieticis fautorum adpellens, alterae ducibus in custodiam traditis, qui iam amentius in sicam capitaleque odium occurrebant; mox verum et contra eam faciens impetum, Sovieticis consultoribus in exsilium pulsis, gradatimque in vim apertam recurrens die [[12 Aprilis]] [[1927]] vel ad mortem duci vel adeo protinus trucidari in viis communistas iussit. Nec talem caedem sine causa fecit; equidem quod priori anno bello rursus moto cum Pechino, multis provinciis in Kuomintang obvenientibus, quarum multa pars populi communistis concors, his autem cadentibus in suspicionem, ne novarum provinciarum favori freti contra ipsum sentirent, Nanchino capto decrevit ne iam superesse communistas pateretur. His proscriptis, bello perfecto, capite Nanchini rei publicae instituto, summae imperii potitus Chiang Kai-shek bellum cum ceteris provincialibus ducibus iam parabat.
 
=== Decem anni NanjingNanchini (1927–1937) ===
[[Fasciculus:Chiang Kai-shek.jpg|thumb|upright=0.6|Chiang Kai-shek, dux militaris et praeses Rei Publicae Sinarum.]]
At ubi primum Nanchinum captum, simul venit plurima pars provinciarum ad Chiang Kai-shek praesidem petitum clementiam, cum se in eius nomen iuraturum profiterentur; relictam unam provinciam, [[Manchuria]]m olim terram, tum sub duce [[Zhang Zuolin]] subiectam et Nanchinum [[Tokium]]que, ubi crescebat militaris factionis auctoritas, ut iungerent suam in dicionem certabant. Namque apud Iaponenses saepe et tunc praevalebant, qui inevitabile bellum fore cum Sinis gerendum rati, Manchuriam autem, quia proxima est suae parti orbis terrarum, sub sese ut primum subiciendam; hi cum exaudissent Zhang Zuolin cum Kuomintang pactum pacemque conciliatam, metu praematurae Nanchini victoriae postridie ([[4 Iunii]] [[1928]]) illum redeuntem [[bomba|pyrobolis]] in vicino [[Shenyang|Mukden]] interfecere. Quo defuncto, filius [[Zhang Xueliang]] rerum potitus, aggressionem Iaponicam timens mox ad Chiang Kai-shek refugit; postea enim cunctas in dicione Sinas hic tenebat.
Anno 1927 [[Chiang Kai-Shek]], dux militaris, rerum potitus est et contra communistas se vertit, quos e [[Shanghai]] pepulit. Anno 1928 Chiang praeses rei publicae factus est. Anno [[1931]] Iaponia vi Mandschuriam expugnaverunt et a Sina separaverunt. Mao Zedong autem a Kuomintang pulsus in Hunan et Iangxi regionibus Rem Publicam Sovieticam condidit. Sed Chiang Kai Shek eum adeo persequebatur, ut Communistae annis 1934-1935 "itinere magno" fugere coacti sunt et paene exstincti fuissent.
 
Nec tamen pace diu fructum est. Namque et intestinum malum, dum proscripti communistae assidue res novas moliti, quamquam iterum iterumque oppressi, tamen locum montanum inter meridiem et solis ortum occupabant; porro quidem ac externis hostibus circumventum, adeoque Iaponenses frustrationis ante memores. Hi enim die [[18 Septembris]] [[1931]] incursionem incohavere, praetexto autem hoc, quod [[ferrivia|via ferrata]], qua coloniae suae cum ceteris partibus continentis terrae conexae, Sinensibus a militibus perdita esset; quinto die, cuncta Manchuria devicta, simulque Chiang Kai-shek sese omni magistratu abdicavit. Captam terram, quia periculum adiectionis victoribus videretur, Europaeis nationibus vetantibus, sub libertatis specie in imperium novum [[Manchukuo]] revertere, imperatore [[Puyi]], qui et ante ultimus fuit [[familia Cim|familiae Cim]]. Hac et aliis cladibus incensi communistae, quorum summa imperii iam ad [[Wang Ming]] cecidit, [[res publica Sovietica Sinarum|Sovietica re publica]] instituta bellum in Nanchinum movere; mox minis belli civilis moti proceres rei publicae Chiang Kai-shek ut rediret ad magistratum poposcere. Is cum illos esse delendos censuisset, adcepto magistratu, impetum quinquies factum, praeferens civili defectioni quam hostibus externis opprimere, anno [[1934]] tandem capiti horum appropinquabat. Qui iniquum locum arbitrati seque movendum ad occasum solis, donec tuti et remoti quicumque adessent loci reperirentur; itaque eiecto [[Wang Ming]], novo duce [[Mao Zedong]]
locum quem adhuc occupavere reliquere. Advenientes secundo anno in vicino [[Yan'an]], qui adhuc a sociis Sovieticorum copiis regnabatur, se suis legibus esse contra Chiang Kai-shek indixere. Hic cum famam eam exaudisset, Zhang Xueliang primum, mox et ducem [[Yang Hucheng]] imperavit ut novum caput communistarum obsidentes delerent.
 
=== Bellum contra Iaponiam (1937–1945) ===