Quantum redactiones paginae "Res publica Sinarum" differant
Content deleted Content added
Linea 16:
=== Tempus tumultuosum (1912–1927) ===
Mox tumultus inter eas factiones erupit; causa huius proxima est, quod [[Song Jiaoren]], socius Sun Yat-sen duxque id temporis Kuomintang, anno [[1912]] suffragiis populi summae auctoritatis in [[Conventus nationalis rei publicae Sinarum|conventu nationali]] potitus, [[Sciamhaevum|Sciamhaevi]] ineunte veri suspiciosius est interfectus. Nec liquet, utrum Yuan Shikai iussu annon, dum modo credibile
Iam refugus dudum Iaponiae Sun Yat-sen, confirmandamque rem publicam et duces militum subigendos ratus, anno [[1917]] reversus [[Quancheum|Cantoniam]] paratum in duces provinciales bellum. Tunc enim [[primum bellum mundanum|primo bello mundano]] contra [[Germania]]m res publica interfuit, ut coloniae huius in Sinis liberarentur; nec bellum aliter perfectum, quam Germania victa anno tertio, neque tamen coloniae eius, ut [[Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta (1919)|decretum est Lutetiae]], in manu Sinarum redditae, sed assignatae Iaponiae; quam cum famam accepissent, statim ad vias ruere cunctis in urbibus turbae contra eos qui summam rerum administrant, deseruisseque et prodidisse civitatem vehementer adcusantes. Is autem reficiens Kuomintang, bello cum Pechino moto, neque verum auxilii gentium Europaeum potiri valens, cum libertatis causam subvenire eas arbitratus subsidium poposcisset, sese ad recenter conditam [[Unio Sovietica|Sovieticam Unionem]] advertit.
|