Quantum redactiones paginae "Cremifanum (abbatia)" differant

Content deleted Content added
Linea 108:
==== Ecclesia gothica ====
Variis incendiis ecclesia [[Ars romanica|romanica]] anno [[1082]] dedicata diruta abbas ''Rudolf'' ([[1209]]-1222) cappellam Marianam exstruxit, quae monachis ad [[liturgia]]m serviret, dum nova ecclesia aedificaretur. Pro laicis iam antea ecclesia [[paroecia]]lis in colle propinquo nomine [[Cremifanum (commune)|Kirchberg]] aedificata et anno [[1098]] dedicata erat.
Tum abbas Henricus de Playen ([[1230]]-[[1247]]) novam ecclesiam aedificare coepit. Polygonum [[Presbyterium|presbyterii]] cum fenestris arcuatis et oculis, quod ex horto monasterii adhuc est visibile, primo factum est, deinde [[Navis (architectura)|navis]] principalis, quae anno [[1277]] abbate Friderico de Aich in celebratione monasterii quingentis annis ante fundati dedicari potuit. Anno [[1304]] tumulus Guntheri<ref>Cf. legendam fundatoriam.</ref> media in ecclesia erectus est, postremo [[Saeculum 14|saeculo XIV]] medio [[opus occidentale]] cum turribus est aggressum, quod autem plus centum annis post demum confici potuit. Statuae magnificae ligneae [[Salvator|Salvatoris mundi]], Sancti [[Agapitus Praenestinus|Agapiti]] et [[Tassilo III|Tassilonis III]] ducis, quae tum [[altare maius]] maius ornabant, hodie in [[Altare maius|altari maiore]] ecclesiae [[paroecia]]lis [[Grünau]] (in parte meridionali [[Austria Superior|Austriae Superioris]]) inveniuntur.
 
==== Renovatio barociana ====