Quantum redactiones paginae "Sancta Sedes" differant

m
(pag. quasi rescripsi)
Sanctae Sedi antiquissum legatorum officium orbis terrarum est. Inde multis in civitatibus (praesertim Catholicis) [[Nuntius apostolicus]] decanus est [[Corpus legatorum|corporis legatorum]] et princeps legatorum habetur.
 
Sancta Sedes legationes cum 183 civitatibus (inter quas cum [[Unio Europaea|Unione Europaea]] et [[Ordo Hospitalis|Supremo Militari Ordine Hospitalario Sancti Ioannis Hierosolymitani Rhodiensis et Melitensis ]]) sustentat<ref>[http://press.vatican.va/content/salastampa/it/bollettino/pubblico/2020/01/09/0017/00036.html Nota informativa sui Rapporti diplomatici della Santa Sede (09-01-2020)]</ref>.
Die 6 Ianuarii 1982 Sancta Sedes et [[Britanniarum regnum]] post 447 annos plenas legatorum relationes restituerunt. [[Henricus VIII (rex Angliae)|Henricus VIII]] rex Angliae anno 1535 ab Ecclesia Catholica Romana desciverat et [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiam Anglicanam]] condiderat. Die 2 Augusti 1982 legationes cum [[Dania]], [[Norvegia]] et [[Suecia]] post 400 anno redintegratae sunt. Die 9 Decembris 2009 plenae legatorum relationes cum [[Russia]] instauratae sunt.
 
14 430

recensiones