Quantum redactiones paginae "Halifacium" differant

173 octeti additi ,  4 months ago
m
Summarium vacuum
m
m
[[Monasteriale Halifaciense|Ecclesia paroecialis]] [[Ioannes Baptista|S. Ioanni Baptistae]] dicata, "monasterialis" ab anno 2009 nuncupata, ante annum [[1438]] magna parte confecta est. Ibi [[Gulielmus Herschel]] (qui planetam [[Uranus (planeta)|Uranum]] primus invenerit) anno fere [[1765]] [[organista]] meruit.
 
Saeptum textorium (''Piece Hall'', scil. "aula pannorum"), anno [[1779]] inceptum, designatore incognito, recentius in forum mercatorium conversum est. [[Curia municipalis Halifaciensis|Curia municipalis]], anno [[1862]] confecta, a [[Carolus Barry|Carolo Barry]] filioque [[Eduardus Middleton Barry|Eduardo]] designata est. Macellum seu forum nundinarum (''Borough Market'' scil. "mercatus burgensis"), anno [[1896]] constructum, designatoribus Iosepho et Ioanne Leeming, quotidie frequentatur.
 
== Notae ==